BCCCAP00000000000000000000547

148 DE DEO TRINO, th. 5, n. 278-289 Ad cujus majorem intelligentiam considerandum est: a) quod Spiritus Sanctus aeque immediate procedat a Patre et a Filio tanquam ab uno principio; et b) quod Filius habeat receptum a Patre ut sit principium Spiritus sancti. Nunc autem, formula Patrum Latinorum (Spiritum Sanctum proce– dere a Patre et Filio) clarius indicat primum, id est, Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio tanquam .ab uno principio; formula vero Graecorum dissertius exprimit secundum, nempe quod Spiritus Sanctus procedat a Patre tanquam a primo principio, a Filio vero quatenus id acceperit a Patre. Quare dicendum est quod istae duae formulae se mutuo compleant, ita ut quod ab una expresse non indicatur, ab ,alia immediate exprimi– tur, et viceversa. Ex ratione theolog-ica.-Uti in tertia parte hujus theseos dicemus, Spiritus Sanctus procedit secundum operationem voluntatis; sicut igi– tur Filius procedit a Patre sese intellig€ndo, ita pariter Spiritus Sanctus procedit a Deo se amando. Sicut enim intellectio Patris, secundum quam generatur Verbum, est ratio oppositionis Patrem int€r et Filium, ita pariter spiratio voluntatis, secundum quam procedit Spiritus Sanc– tus, est ratio oppositionis ínter spirationem €t terminum spiratum. Jam– vero «in 6:ivinis omnia sunt unum, ubi non obviat reJationis oppositio»; quapropter, cum operatio voluntatis sit Patri et Filio numerice eadem, et nulla sit, ratione spirationis, relationis oppositio in Patre et Filio, qua realiter inter se distinguantur, dicendum est quod virtus spirandi, seu actio spirativa, sit Patri et Filio communis. Ergo Spiritus Sanctus pro– cedit a Patre et l!,ilio tanquam ab uno principio. Pars 3.ª: Secundum operationem voluntatis. 279. Connexio materiae.- In superioribns probatum est Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere tanquam ab uno principio: «Sicut Pa– ter et Filius, scribebat Augustinus, unus Deus et ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum Sanctum unum principium» (33), alio tamen atque alio modo, ut ita dicam, quia procedit a Patre principaliter seu tanquam a principio non habente principium; a Filio vero, tanquam a principio habente principium, Patrem vide– licet a quo, cuneta quae habet, per generationem accepit. «Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius, de Patre habet uti– que ut de illo procedat Spiritus Sanctus» (34). Nunc autem, ulterius procedendo, investigare intendimus modum quo haec secunda processio verificetur. Vere dicendum est cum Sto. Au– gustino quod haec processio minus sit nobis nota, minusqu.e etüJm ex– plorata, non .alia de causa, uti reor, nisi quia in revelatione obscurius continetur quam processio Verbi, et quia nomina Amor, Donum... qui- (33) De Trinitate, lib. 5, c. 14: Journel, 1662. (34) De Trinitate, lib. 15, c. 18.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz