BCCCAP00000000000000000000547
DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 5, n. 277-278 14'l Pars. 2.ª: Tanquam ab uno principio. 277. Censura.-Haec secunda pars est rursus de fide divina catho– lica definita: Concilium Lugdunense II (an. 1274): <<Fideli ac devota projessione fatemur quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tan– quam ex duobus princip'iis, sed tanquam ex uno principio, non duabus, spirationibus, sed unica spiratione procedit» (29). Conc. Florentinum: «In nomine Sanctae Trinitatis, Patris et Filíí et Spiritus Sancti, hoc sacro universali approbante Florentino Concilio, dijfinimus, ut haec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et sus– cipiatur, sicque omnes profiteantur, quod Spíritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam suumque esse &ubsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit; declarantes quod id, quod sancti Doctores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanc– tmn, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur, Filium qua– que esse secundum Graecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentiae Spiriius Saneti, sicut et Patrem... Dijfinimus insuper explicationem verborum illorum Filioque veritatis declarandae gratia, et imminente tune necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam» ( 30). 278. Probatur ex Sacra Scriptura.--In textibus supra allatis mani– festo haec doctrina continetur, nam ibi dicitur Christum mittere Spiri– tum a Patre: «Quem ego mittam vobis a Patre» (31). Filius igitur mittit Spiritum Sanctum, tta tamen ut illa missio sit etiam a Patre. Id clarius adhuc in illo alio textu: <<Omnia q1taecumque habet Pa- ter, mea sunt ... )> ( 32). Ex quo sic licet argumen tari: Omnia quae habet Pater, habet et Filius, exc-epta pat-ernitate, quae est ratio distinctiva Patris; et similiter omnia quae habet Filius, habet et Pater, excepta filiatione, qua distinguitur ab alio; caetera omnia sunt communia. Jamvero spiratio, qua Spiritus a Patre procedit, est aliquid in Deo. Ergo esse debet communis Patri et Filio; ideoque Spi– ritus Sanctus procedit a Patre et Filio tanquam ab uno principio. Ex Traditione.-Patres nostram doctrinain saepe uno vel alio modo enuntiant. Uti jam constat, Patres Graeci dicere solent Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; quae formula, non tantum catholica, sed etiam optima dicenda est ad significandam veritatem quam pro– bandam assumpsimus. (29) DENZINGER, 460. (30) DENZI~1GER, 691. (31) Joan., 15, 26. (32) Joan., 16, 15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz