BCCCAP00000000000000000000547

144 DE DEO ·I'RINO, th. 5, n. 273-275 na, duce Macedonio, ad divinitatern Spiritus Sancti applicata est, de– buerunt Patres tarn Graeci quam Latini ipsius et divinitatern et rno– dum processionis perscrutari et penitius declarari. Porro, prae oculis semper tenendum est quod Macedoniani, contra quos praesertirn Patres scriptoresque ecclesiastici scribere coacti sunt, non negabant Spiritum Sanctum procedere a Filio, sed potius iá ex– presse propugnabant, dicendo Spiriturn Sanctum procedere a Filio (sensu tamen haeretico), non vero a Patre. Quarnobrem Patres, et de– finitiones Conciliorum, id debuerunt defendere, nempe quod Spiritus Sanctus procederet a Patre. Ris igitur praemissis, statirn citanda est Traditio, cum Graeca, tum Latina. 274. a) Traditio Latina.- Nulla in hac re exstitit unquam difficul– tas. nullumque dubium. Tertullianus: «Spiritum non aliunde puto quam a Patre per Fi– lium» (12). Stus. Hilarius: «Spiritus Sanctus, Patre et Filio auctoribus. confi– tendus es» (13). Fides Damasi (Circa an. 380 composita): «Credimus... Spiritum Sanctum de Patre et Filio procedentem» {14). Stus. Augustinus: «Omnes Patres quos legere potui... intendernnt secunclum Scripturas docere quod ... Spiritus Sanctus, nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coae– qualis, et ad Trinitaiis pertinens unitatem» (15). Et alibi: «A quo habet Filius ut sit Deus ( est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus Sanctus; ac per hoc Spiriius Sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut vrocedit de Pa– tre, ab ipso habet Patre» ( 16). Cfr. etiam Symbolum Athanasianum (ut supra), et Concilium To– letanum: «Spiritum quoque Sanctum, qui est tertia in Trinitate perso– na, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse... non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum» ( 17). Notandum est quod Patres Latini fere semper hac formula utantur: Spiritus Sanctus procedit a Patre et a Filio; attamen aliquando utuntur nac alia, quae est consueta .apud Graecos: Spiritus sanctus procedit a Patre per Filium. 275. b) Traditio Graeca.-Spiritum Sanctum a Filio procedere, sive aequivalenter sive expresse agnoscunt Patres. Aequivalenter: Stus. Basilius: «Non enim potest ullo modo sectio (12) Adv. Praxeam, 8; Jo1irnel, 372. ( rn) De Trin'itate, lib. 2, n. 29; PL., 10, 69. (14) Jbid. (15) De Trinitate, lib. 1, c. 4, n. 7. (16} !bid., lib. 15, c. 27, n. 48. (17) DENZINGER, 277.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz