BCCCAP00000000000000000000547
142 DE DEO TRINO, th. 5, n. 268-270 quaerendum restat quomodo id contingat; quae omnia in pra-esenti the– si declarantur. Pars l.ª: Spiritus Sanctus procedit a Patre et a Filio. 268. Adversarii.-Spiritum Sanctum procedere a Patre, admittunt omnes, si excipias Macedonianos; at ipsum procedere etiam a Filio, ne– gavit Photius, et hodie negant Graeci Schismatici; pastea, in nota, ali– quid dicemus de partícula «Filioque» in Symbolo introducta. 269. Censura.-Haec propositio est de fide div. cath. definita: Symbolum Athanas: «Spiritus Sanctus a Paire et Filio, non fac– tus .. . » ( 1). Symb. Nicaen-Constantinopol. (in textu liturgico): «Credo et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivijicantem, qui ex Patre Filioque procedit)> (2). Conc. Flor-entinum: «Diffinimus... quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est..., et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit» ( 3). 270. Probatur. a) Procedit a Patre. Quod Spiritus Sanctus proce– dat a Patr-e, ab omnibus admittitur, etiam a Graecis, ~dque tam clare continetur in revelatione ut probatione non indigeat; sufficiat igitur aliquos textus afferre: «Curn autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Paire, Spiritum veritatis, qui a Fatre procedit, ille testimonium perhibebit de me» (4). «Et ego rogaba Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum» (5). b) Procedit etiam a Filio. Hoc certe non expressis verbis, sed sal– tem aequivalenter et implicite continetur in Sacra Scriptura. l.º) Continuo dicitur Spiritum Sanctum a Filio accipere naturam divinam. «Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos ... Cum autem ve– nerit ille Spiritu:.¡ veritatis, docebit vos omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur... Ille me cla– rif;cabft q 11ia de meo accipiet... Omnia quaecum.que habet Pater, mea sunt; propterea dixi: quia de meo accipiet» (6). Ex hoc testimonio luculentissime constat Spiritum veritatis acci– p€re a Filio scientiam quam habet quamaue hominibus annuntiabit post Christi resurrectionem. Jamvero si sci-entiam a Filio accipit, etiam naturam, quia in Deo scientia et natura re unum sunt. ( 1) DENZTNGER, 39. (2) DENZTNGER, l'fl. (3) DENZINGER. 691. (4) Joan., 15. 26. (5) Joan., 14, 16. (6) Joan., 16, 7-15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz