BCCCAP00000000000000000000547
DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 5, n. 265-267 141 non sit ipsa essentia divina adaequate sumpta, scilicet personas Filii et Spiritus Sancti et caetera omnia quae sunt praeter essentiam divinam. Ita Scotus (5). 265. Quaenam sententia amplectenda.-Sententia Sti. Thomae, se– cundum quam «Deus, cognoscendo se, cognoscit omnem creaturam. Ver– bum igitur in mente conceptum est repraesentativum omnis ejus quod actu intelligitur. Unde in nobis sunt diversa verba secundum diversa, quae ,ntelligimus. Sed quia Deus, uno actu et se, et omnia intelligit, unum Verbum ejus est expressivum non solum Patris, sed etiam creaturarum.» «Pater enim, intelligendo se, et Filium et Spiritum sanctum, et omnia alia, quae ejus scientia continentur, concipit verbum, ut sic tata Trinitas Verbo dicatur, et etiam omnis creatura» (6). ART. III De proccssione Spiritus Sancti Agemus: a) de processione Spiritus Sancti a Patre et a Filio tan~ quam ab uno principio secuncium operationem voluntatis; et b) de eo quod ista processio non sit generatio. § I.-DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI A PATRE ET A FILIO TANQUAM AB UNO PRINCIPIO SECUNDUM OPERATIONEM VOLUNTATIS THESIS 5.ª: Spiritus Sanctus procedit a Patre et a Filio tanquam ab uno prin– cipio secundum operationem voluntatis. 266. Connexio materiae.-Scimus ex praecedentibus secundam Per– sonam SSmae. Trinitatis, Verbum videlicet, procedere a Patre per ve– ram generationem intellectualem; Pater enim, seipsum (et omnia alia a se in seipso) intelligendo, Bfformat quamdam speciem sui simillimam, quae cum sua essentia omnino identificatur, estque Verbum divinum quod a Patre nonnisi per relationis oppositionem distinguí potest; in hac operatione Dei intellectuali perfectissime verificantur omnes con– ditiones quae ad generationem stricte dictam requiruntur, immo perfec– tius quam in qualibet alia generatione viventis a vivente; et ratio est evidens, quia generatio in creaturis eo tendit ut oriatur alia natura specifice eadem, non vero numerice; in Deo autem per generationem communicatur eadem numero natura, quia terminus ipsius est ipse– met Deus. 267. Status quaestionis.- Ulterius procedendo, quaerimus utrum tertia Persona procedat etiam ab alia vel ab aliis; et si affirmative, (5) SCOTUS, In II sentent., dist. 1, q. 1, a. 2; Quodlib., q. 14; Cfr. HENNO, De DAO Trino, disp. 1, q. 8, (6) I, q. 34, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz