BCCCAP00000000000000000000547
140 DE DEO TRINO, th. 4, n. 263-264 Quod autem haec omnia non valeant relate ad Deum, facile colligitur ob ra– tior,em contrariam, nam in Deo idem omnino est essentia et ejus intellectio, idem omnino intelligere et res intellecta in esse intellecto; quapropter, si Deus intelligit seip.sum, necessario efformat verbum, quod est perfectissima imago suipsius, et qui– clem ex vi ipsius processionis, nam intellectus, in quantum est de se tendit ad pro– auctionem rei in similitudinem in natura ; nunc autem, intellectio in creaturis pro– ducit similitudinem tantum intentionalem ob rationes antea dat'.i.s; in Deo autem p,·oducit similitudinem naturalem; quare intellectio, qua Deus, se intelligendo, con– cr¡:,it Verbum, est vera et stricte dicta generatio; immo magis generatio quam viven– tium, quandoquidem viventia generant ribi simile in natura specifica; Deus autem, simile sibi in natura numerice eadem (29). 263. Scholion: Ex quarumnam rerum cognitione procedat Filius seu Verbum.-Non parum disputant Theologi de hac re, diversi diversa pro– ponendo; ad statum autem quaestionis quod attinet, haec dicenda sunt: l.º) Deus Patcr, se ipsum intPlligendo, concipit Verbum. Porro, in– tellect,io divina, uno ac simplicissimo actu, ipsam essentiam Dei, necnon attributa et relationes et personas, atque creaturas omnes possibiles et futuras, perfectissime comprehendit. 2. 0 ) Hinc quaeritur utrum omnia haec constituant objectum ex quo– rum cognitione procedat Verbum. 3. 0 ) Ut r.utem huic quaesito apte respondeatur, sciendum est quod objectum dupliciter possit se habere ad terminum intellectionis, forma– liter scilicet et concomitanter. Formaliter, qua.ndo ex sua. formali ra.tione influit in actum, e. g. in– tellectus hominis ad ejus intellectionem. Concomitanter, quando ex sua forma.U ra.tione non influit in a.ctum, sed tantum comitatur ipsum, e. g. animalitas in homine non influit in actum intellectionis, sed tantum ipsum comitatur. 4.') Hinc denique quacritur utrum omnia, supra relata, constituant formaliter objectum ex cujus cognitione Deus producat Verbum, an, e contra, aliqua inveniantur quae se habeant concomitanter tantum, et quae proinde non influant in generationem verbi. 264. Diversae sententiae. a) Sunt qui dicant Verbum formaliter procedere ex cognitione omnium omnino rerum, essentiae scilicet divi– nae, personarum, relationum, et etiam creaturarum omnium tam possi– bilium, quam futurarum. Ita Valentia, Arriaga, et Billot (1). b) Sunt qui ab hac cognitione excludant creaturas futuras. Ita Stus. Thomas, et omnes Thomistae, et Suarez (2). e) Sunt qui ab hac cognitione excludant omnes creaturas, tum pos– slbiles, tum futuras. Ita Arrubal et Turrianus _(3). d) Sunt qui ab hac cognitione excludant Spiritum Sanctum et omnes creaturas. Ita vasquez _(4). e) Sunt ctenique qui ab hac cognitione excludant omne lllud quod (29) «Quapropter apellationes Patris et Filii plenissima significatlone de solo Deo dici possunt». 1, q. 41, a. 3; q. 33, a. 2, ad 4. (1) VALENTIA, In I, disp. 2, q. 8, p. 2; ARRIAGA, In I, disp. 52, sect. 4; BILLOT. De Deo Trino, th. 23. (2) STUS. THOMAS, 1, q. 34, ª· 1, et 3; SuAREZ, De Trinitate, lib. 9, c. 4, et 6, et 7. (3) ARRUBAL, dlst. 125, c. 5; TURRIANUS citatur apud WITASSIUM, De ssma. Tri– nitate. q. 9, a. 2. sect. 2. (4) VASQUEZ, In I, dlsp. 142, c. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz