BCCCAP00000000000000000000547
DE PROCESSIONE I<,ILII, th. 4, n. 261-262 139 modam similitudinem ipsiusmet viventis a qua oritur, et est adumbratio generationis adhuc perfectior, ut constat» (28). b) Quod generatio verbi in nostrn cognitione intellectuali in multi3 deficit a vera et stricta generatione.-Nam, in eo cujus intelligere non est sua essentia, necesse est quod verbum intellectuale sit accidens; si autem accidens, est perfectio viventis ei superveniens et pérficiens; quapropter non est vivens. et sic deficit conditio necessaria ad genera– tionem: Origo viventis a vivente. Praeterea verbum oritur in similitudinem, non physicam, uti patet, sed intentionalem tantum; quare jam non habetur vera et stricta ge– neratio, de cujus ratione est quod oriatur in similitudinem naturae; ideoque nec oritur a principio conjuncto, quia non est cum ipso aliquid coessentiale. e) Quod in generatione Verbi divini perfectissime verificentur oro– nes conditiones ad veram et strictam generationem requisitae.-Nam, uti, ex supra dictis constat, unica ratio, propter quam verbum, a me conceptum, in cognitione intellcctuali non verificat omnes conditiones propriae et verae generationis, alia non est nisi quia meum intelligere non est mea essentia, sed alJ ea distinguatur ut actio ab agente; qua– propter ubi haec ratio perfecte verificetur, necesse est quod verbum intellectum non sit accidens, sed ipsa essentia intellecta. Jamvero haec ratio verificatur in Deo, in quo intelligere et esse identificantur; quare Deus intellectus, nec disti:nguitur, nec distinguí potest, a substantia Dei intelligentis. Quapropter cum Verbum Dei non distinguatur a substantia Dei in– telligentis, et duce tamen revelatione, sciamus ibi adesse processionem, et ínter procedentem et eum a quo aliquis procedit aliqua distinctio in– tercedat necesse est, necesse etiam est quod distinctio non sit ex diver– sitate esse absoluti, sed ex oppositione relationum, principii et principiati. Et sic patet, quod, dum in nostra intellectione, aliqua, etsi imperfecta, inveniatur generatio, in cognitione quam Deus habet de ipsamet sua essentia, perfecte admodum verificentur omnes conditiones ad genera~ tionem strictam requisitae. Verbum igitur divinum, quod secundum operationem intellectualem Dei Patris procedit, vere a Patre generatur, estque ipsius Filius; immo eo est Filius quo Verbum, nam operatio illa intellectnalis est vera ge– neratio. 262. Objectiones.-Objectio 1.a: Operatio nostra intellectualis non est generatio. Ergo a pari nec operatio intellectualis divina. Respondeo: Distinguo antecedens: Non est generatio stricte dicta, concedo; nullo modo r:st generatio, etsi imperfecta, nego. Explico: Et revrra, generatio stricte dicta est origo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem naturae; quod autem verbum nostrum, seu species ex– pressa, generationem stricte dictam no,:i adaequet, vel ex hoc solo inferri licet, quod non sit vivens, nec objecto cognito consubstantiale, seu simile in n:itura, sed tantum se– cundum esse intentionale seu repraesentativum; at notari oportet quod haec defi– cientia non alía de causa procedat nisi ex eo quod, in creatura, aliud sit intelligere et aliud ejus essentia; quapropter necesse est quod, quando creatura intelligit seipsam, verbum sit accider. s ; si vero accidens. ergo non simile supposito intelligenti in na– tura, sed tantum secundum esse intentionale. (28) BILLOT, op. cit.. pag. 380.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz