BCCCAP00000000000000000000547

138 DE DEO TRINO, th. 4, n. 260-261 «Et Verbum caro factum est... et vidimus gloriarn ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenwn gratiae et veritatis» (25). «Ego dixi: Filius meus es tu; ego hodie genui te» (26). Unde in forma sic pot-est ex his textibus ratiocinari: Illa processio est vera generatio cujus terminus est aliquis filius genitus. Atqui pro– cessio Verbi talis est ut ponat in divinis verum Filium, a Patre genitum. Ergo est vera generatio, 1deoque Verbum procedit a Patre per veram genera tionem. Nunc autem, processio illa intellectualis, secundum quam Verbum procedit a Patre, verificat omnes conditiones quae ad notionem gene– rationis requiruntur; immo tam perfecte id verificat ut ipsa, eaque sola, sit vera generatio. Et re quidem vera, generatio est origo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem naturae. Jamvero V.erbum divinum, quod a Patre procedit: a) est persona subsistens, verus Deus de Deo vero. Ergo habetur origo viventis a vivente. b) Est a principio conjuncto, quia est ipsi Deo consubstantialis, eamdem numero naturam cum ipso Paire habens; c) Procedit tandem a Patre, in similitudinem naturae, quia intellectio secundum quam procedit Verbum a Patre, suam essentiam intelligente, tendit vi ipsius operationis ad similitudinem perfectam, intentionalem certe, si agitur de intellectione quae aliud est a re in– tellecta; naturalem, si, ut in casu nostro, res intellecta idem omnino est ac ipse intelligens (27j. 261. Ad cujus majorem declarationei:n scire oportet: a) Quod in qualibet cognitione intellectuali habetur aliqua genera– tio.-Quod tam evidens est ut ipse sensus communis id confirmet, quan– do verbum, in mente mea productum, conceptum mcntis meae vocat; et revera, verbum est ipsa res intellecta in esse intellecto, ab intellectu meo producta in similitudinem intellectus et objecti. «Sciendum igitur est, ait el. Billot, quod verbum interius apud nos semper procedit a principio in similitudinem quoclammodo specificam sui principii. In qua quidem origine objectum exterius se habet ut pater, species impressa ut semen patris, intellectus ut mater, verbum ut proles quae utrique parenti assimilatur; objecto videlicet, in quantum est ex– pressa essentiae ejus similitudo; itemque intellectui, in quantum simi– litudo ista non est qualiscumque similitudo, sed in esse intelligibili. Et hinc tandem provenit ut verbum communiter vocetur conceptus mentís, nomine a generatione viventium derivato. Quod si insuper objectum cognitionis supponatur esse, non aliquid extrinsccum, sed ipsa intelli– gentis substantia, tune habetur origo verbi a principio vivente in omni- (25) (26) (27) Joan., 1, 14. Ps. 2. 7; Joan., 3, 35; ad Hebr., 1, 5; ad Rom., 8, 32; ad Hebr., 3, 5-6; Ps. 109, 3; Joan., 1, 18. Ad rem STus. THOMAS: «Procedit (Verbum) per modum intelligibilis actio– n!s quae est operatio vitae, et a principio conJuncto... et secundum rationem similitudinis, quia conceptio intellectus est similitudo rei intellectae, et in eactem natura existens, quia in Deo ídem est intelligere et esse, ut supra ostensum est. Unde processio Verbi dicitur generatio, et ipsum procedens dicitur Filius». 1, q_ 27, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz