BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE FILII, th. 4, n. 257-260 137 tibus; sicut hamo ab alio homine generatur, equus ab alio equo; nun– quam vero dicitur petram ab alía petra generari, nec artificiatum quod– dam ab artífice. b) Principio conjuncto, quatenus illud quod generatur debet esse huic principio consubstantiale, quod obtinetur per hoc quod generans communicat generato eamdem numero naturam (ut in Deo), vel saltem de ejus substantia procedit; necesse igitur -est ut generatum oriatur de ipsa substantia generantis; quapropter vel ex hac sola conditione Adamus non potest dici a Deo genitus, quia factus non est de substan– tia· Dei. c) In similitudinem naturae_. Ut vera sit generatio requiritur adhuc ut processio, vi ipsius operaíionis, tendat ad communicationem ejusdem naturae, ejusdemque substantiae; requiritur ergo «ut proceclens sit ejusdem cum suo principio naturae, formaliter ex modo procedendi» (23). Quapropter distinguas necess,e est inter <lOriri in simílitudinem na– turae», et «oriri simile in natura)>; illud oritur in similitudinem na– turae, quod formaliter ex ipsa ratione processionis tendit ad communi– cationem ejusdem naturae; et sic omnes origines viventium a viventi– bus oriuntur apud nos, quia ordinantur ad conservationem ejusdem speciei; oriri vero simile in natura, praescindit a modo quo processio facta est, sive vi propriae op-erationis sive alio quocumque modo. Supponas e. g. Adamum accepisse a Deo virtutem suis manibus efformandi, e costa sibi detracta, corpus Evae; Eva non posset un– quam dici ab Adamo genita, praecise quia illa -ejusdem naturae effor– matio non tenderet ratione suae operationis ad communicandam na– turam humanam. 251l. Adversarii.-Sunt omnes illi qui negant aut consubstantialita– tem aut distinctionem realem a Patre, Ariani scilicet et Sabelliani. 259. Censura. a) Quod Verbum sit Filius, unigenitus, genitus per veram generationem a Patre, est de fide div. catholica in pluribus Con– ciliis, Symbolis ... , definita (24). b) Quod Verbum procedat a Patre per veram generationem in– tellectualem, est saltem theologice certum. 260. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura Verbuin, seu secunda P€rsona SSmae. Trinitatis, saepissime dicitur FILIUS, Genitus, Unigenitus; dicitur etiam ipsum gigni a Patre. Nunc autem, haec omnia de Verbo sensu proprio dici, probatum jam est. Cum igitur haec om– nia sensu proprio nihil aliud prae se ferant nisi veram ac propri€ dic– tam generationem, dicendum est quod Verbum procedit a Patre per veram generation-em. Et revera. qui proprie dicitur filius alicujus, eo ipso dicitur ab ipso procedere per veram generationem. (23) BILLOT, op, cit., pag, 375. (24) Cfr. canones conclliorum antea citatos.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz