BCCCAP00000000000000000000547
136 DE DEO TRINO, th. 4, n. 255-257 Respondco: Distinguo majar.: Et hoc est de ipsa ratione operationis intellectua– lis, nego; et hoc est quia operatio intellectualis verificatur in homine aut in angelo, cujus operatio non est ejus essentia, concedo. Concedo minar., et Contradistinguo consequens: Filius non posset a Patre ut verbum proceclere si ele e:,sentia operationis intellectualis esset processio verbi acci– dentalis, concedo; si de essentia operationis intellectualis non est, nego. Explico: Verum e.,;t quod in operatione intellectuali nostra procedit verbum acci– dentale intentionale, quod ab essentia realiter distinguitur; hoc tamen non est de ipsa ratione operationis intellectivae qua talis, sed id evenit ob imperfectionem crea– turae ; quapropter in nobis verbum, seu species expressa, est accidens, essentiae superveniens, et supponit potentialitatem et compo;;itionem; sed res aliter se habet in divinis, nam in Deo intelligere et res intellecta unum sunt et ídem; quarP Verbum Dei identificare necesse est cum ipsa essentia divina, est.que ipsi Deo consubstantiale. Instant: Si ita res est, non est ratio cur Verbum Dei ab ipso realiter distingua– tur; ac ideo Verbum Dei nullo modo distinguitur a Deo. Respondeo: Non est ratio cur Verbum realiter distinguatur a Deo ratione essen– tiae cum qua est unum et ídem, concedo; ratione originis, distinctos ac oppositos respectus ponentis inter Patrem a qua procedit et Filium qui procedit a Patre, neqo, Explico: Revera non possemus nos, nisi revelatione divina ducti, hanc realem dls– tinctionem statuere Patrem inter et Verbum ipsius, quandoquidem Verbum, ratione essentiae, ídem omnino est cum Patre; at scimus ex revelatione Verbum realiter dis– tinguí a Patre; quapropter necesse est ut distinguatur relatione originis, in quantum scilicet aliud est principium et aliud principiatum quod a suo principio procedit. Pars 3.ª: Ea processione quae dicitur et est vera generatio. 256. Connexio materiae.-Verburr. igitur procedit a Patre secun– dum operationem intellectualem; at verbum merito dici solet concep– tus mentis: «primo et principaliter interior mentís conceptus verbum dicitur» (22), qua fit ut, si secunda Persona SSmae. Trinitatis proce– dit ut verbum mentís divinae, procedat etiam ut conceptus, ut genitus. ut natus; hinc famosa propositio, qua Stus. Augustinus hanc mirabilem doctrinam suo jam tempore compendiabat: «Ea Filius qua Verbum, et ea Verbum qua Filius», id est per illud ipsum quo est Verbum, est et Filius; per illud ipsum quo est Filius, est et Verbum; explicandum igitur est quod illa processio secundum quam oritur Verbum, dici potest et est vera generatio. 257. Explicatio terminorum.-Generatio sic definiri solet: «Ortgo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem naturae.» Cum igitur omnes istae conditiones verificentur in ea processione im– manenti secundum quam Verbum procedit a Patre, dicendum est quod praedicta processio sit vera generatio, et quod proinde Verbum sit etiam Filius. Nunc autem. in praedicta definitione generationis, tria requiruntur elementa ad generationem stricte dictam: a) Origo viventis a vivente; b) principio conjuncto, et e) in simi– litudinem naturae. Quae omnia brevissime explicanda sunt: a) Origo viventis a vivente, nam generatio de his entibus so!um– modo praedicari solet quae procedunt ab aliis entibus pariter viven- (22) STUs. THOMAS, 1, q, 34, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz