BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE FILII, th. 4, n. 255 135 ------------ tia; quare nulla inveniretur ratio cur Secunda Persona specialiter hoc nomine insigniretur nisi quia modum originis adaequate exprimit; cons– tat enim quod personae divinae solis rationibus originis realiter dis– tinguantur. Ergo si Filius vocatur Sapientia, ideo est quia procedit ab intellectu, nam intellectus est principimn omnis sapientiae. «Ego ex ore Altissimi prodivi. .. » ( 18). 3.º) In Epistola ad Hebraeos, 1, 3, Apostolus dicit de Filio: «Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus.» Ex hoc textu sic liceat argumentari: Filius dicitur esse gloria ejusdem Patris. Sed gloria est, juxta notam definitionem, clara cum laude notitia. Ergo Filius est clara notitia Pa– tris, immo et perfecta et adaequata, quia est Patri consubstantialis. Jamvero haec clara et adaequata Dei notitia, in tantum habetur, in quantum ipse Deus seipsum perfecte comprehendit per intellectum. Ergo Filius Dei est compn,hensiva cognitio Patris, seu intellectio quam de seipso habet Pater. Ergo rursus secunda Persona procedit a Patre per operationem ipsius intellectua1em. Immo, Filius, non tantum gloria dicitur Patris, sed et splendor alo– riae Patris, quod certe indicat refulgentissimum illum actum intellec– tivum, quo Deus seipsum comprehendit. Ex Traditione.-Hanc doctrinam saepissime tradunt Patres, quando Prologum Sancti Joannis commentantur: Stus. Hippolytus: «Hic igitur solus et super omnia Deus verbum primum cogitando egignit, non verbum velut vocem, sed interiorem universi ratiocinationem» ( 19). Stus. Cyril. Alexandr.: <<Est ex mente et in mente Verbum semper, et ipsa mens in verbo esh (20). Stus. Augustinus: «Tanquam seipsum dicens Pater genuit Verbum sfbi aequale per omnia» (21). Ex ratione theoJogica.-Curn, €X dictis, duplex sit operatio imma– nens in entibus spiritualibus, una, secundurn intellectum, alia vero, se– cundum voluntatem, jam constat quod si in Deo invenitur a1iqua pro– cessio. debet esse per intellectum, nam voluntas praesupponit semper lntellectum. Quare, semel admissa processione in Deo, necesse est ad– mittere processionem immanentem secundum operationem intellectua– lem. Ergo Verbum, quod est primum procedens a Patre, procedit ab lpso per operationem intellectualem. Objectiones.-Obiectio l.ª: In qualibet operatione intellectuali, verbum, seu spe– cies expressa, procedit ab intellectu ut accidens ei superveniens. Atqui Filius Dei nequit esse verbum accidentale, essentiae divinae superveniens. Ergo Filius procede-– re nequit a Patre ut verbum. (18) Eccl., 24. 15. ( 19) Philosoph., lib. 10, c. 33; Journel, 398. (20) Thes de sanct. et consubs. Trinit., assert. 33; Journel, 2083. (21) De Trinit., lib. 15, c. 14, n. 23; Journel, 1677.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz