BCCCAP00000000000000000000547
134 DE DEO TRINO, th. 4, n. 252-255 tis mutandis, secunda Persona SSmae. Trinitatis procedit ut Verbum a Patre, estque· similitudo atque imago ipsius Patris. 253. Adversarii.-Indirecte hanc partem theseos negant Ariani, qui, cui:n teneant secundam personam esse meram creaturam. dicere debent ipsam procedere a Deo ad extra per liberam Dei voluntatem, non ali– ter ac caetera omnia creata; Verbum igitur non procedit formaliter a Patre secundum operationem intellectus divini. Directe hanc doctrinam impugnavit Durandus, secundum quem Ver– bum procederet a natura Patris vraeintellecta intellectui et voluntati. «Intelligere, ait ipse, et velle non sunt productiones versonarum, nec principia vroductionum, sed, exclusis a Deo per intellcctum intellectu et voluntate cum omnibus actibus suis, acllrnc essct in divinis generatio Filii et spiratio Sviritus Sancti» (15). Verbum igitur procedit a Patre non per intellectum, sed per natu– ram intellectui praeintellectam; quapropter dicere etiam cogebatur Du– ran,dus hoc nomen «Verbum» secundae Personae SSmae. Trinitatis in Sacra Scriptura applicari metavlwrice sive per accommodationem. 25'1. Censura.-Quod secunda Persona SSmae. Trinitatis procedat a Patre secundum operationcrn int€llectualem, est saltem theologice cer– tum; ita omnes omnino theologi contra Durandum, cujus sententia ab omnibus ut erronea, ut falsa, et a sensu fidelium prorsus aliena, immo et ut haeresi proxima a-estimatur. 255. Probatur. l.º) Ex Prologo Sancti Joannis, ubi secunda Per– sona SSmae. Trinitatis verbum appellatur, et non certe sensu metapho– rico, sed proprio: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud, Deum, et Deus erat Verbum» (16). Quod hoc nomen sensu proprio, et non metaphoríco, de Secunda Persona adhibeatur, a tota retro Traditione íntellectum fuit, et rr;.erito quidem, nam sensus proprius semper est retinendus r.isi a1iud demons– tretur ex t€xtu, vel ex contextu. Jamvero nihil invenitur in praesenti quod sensum methaporicurn sapiat. Ergo ... Agitur proinde in Prologo Sancti Joannis de nomine proprio ac distinctivo secundae Personae quae vocatur Verbum. Sed Verbum intelli– gi debet, non illud quod exterius voce profertur, neque illud quod imag1- natione vocis efforrnatur, sed illud quod a Patre intelligente procedit et quidem intra seipsum, quia dicit quod Verbum erat De11s. Jamvero verbum mentís procedit ab intelligente per operationern intellectualern. Ergo secunda Persona SSmae. Trinitatis procedit a Patre per opera– tionem intellectualern. «Cur Verbum?, ait Stus. Basilius. Ut perspicuum sit processisse e:r mente» (17). 2.º) In Sacra Scriptura Filius Dei dicitur Sapientia personalis. Jamvero omnes personae divinae sunt sapientes, immo et ipsa sapien- (15) I Sent.. dls. 6, q. 2, n. 1O. (lG) Joan .• 1, l. (17) Apud VAN N0ORT, pag. 151.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz