BCCCAP00000000000000000000547

132 DE DEO TRINO, th. 4, n. 251-252 Necesse igitur est haec omnia per analysim psychologicam intime perscrutari. Operatio intellectualis. Sciendum igitur est quod ad quamlibet in– tellectualem cognitionem necesse est ut intelligens, praeter formam propriam naturalem qua in suo esse physico constituitur, habeat for– mam rei intellectae, sicut e. g. ut ego intelligam hanc petram, necesse est quod efformem in mente mea simiiitudlnem ipsius, non quidem, uti patet, similitudinem ipsius naturalem, sed utique intentionalem, qua in mente mea petra intentionaliter repraesentatur; evidens enim est quod in hac vita nullum objectum exterius in suo esse physico con– sideratum nostro intellectui conjungatur in ratione objecti actu intel– lecti; quod patet p-er hoc quod intellBctus noster indifferenter intelligit praesentia vel futura, spiritualia vel corporalia, et quidem corporalia a suis notis corporalibus abstracta, spiritualia vero ad instar corpora– lium; quomodo enim haec omnia possibilia forent si nostra intellectua– lis apprehensio terminaretur ad res exteriores prout in suo esse physico et naturali consistunt?... Necesse igitur est admittere, in hac nostra intBllectuali cognitione, aliquam rei cognitae similitudinem, non quidem physicam, sed inten– tionalem, quae sit ipsa res intellecta in esse intellecto; hanc similitu– dinem intellectus noster, intelligendo, efformat qua objectum cognit-mn repraesentatur intentionaliter; haec similitudo dicitur et est verbum seu conceptus mentís. Quapropter bene distinguere debes plura quae in qualibet cognitione intell<:)ctuali occurrunt consideranda: Res videlicet, quae intelligitur; species intelligibilis, qua intellectus fit in actu; ipsa intellectio, et ter– minus istius intellectionis. Nunc autem, terminus istius intellectionis dicitur et est verbum mentís, quod a Scholasticis aliis etiam nominibus appellatur, e. g. spe– cies expressa, conceptus mentis, intentio intellecta. 252. Triplex verbum.- His praeinissis, ulterius aliquid dicendum est de triplici verbo, quod a Scholasticis distingui solet, verbum videlicet cordis, verbum interius, et verbum vocis, de quibus Stus. Thomas in sequenti textu: «In loquente triplex verbum invenitur: scilicet id quod per intellec– tum concipitur, ad quod significandum verbum exterius profertur; et hoc est verbum cordis sine voce prolatum; item exemplar exterioris verbi. et hoc dicitur verbum interius, quod habet imaginem vocis; et verbum exterius expressum, quod dicitur verbum vocis» (13). Verbum igitur vocis est anod hispanice «palabra» appellatur; est prcind-e aliquid exterius prolatum, ore expressum. Verbum interius, quod etiam verbum imaginativum nuncupatur, est illud quod interne, sive in imaginatione, quis efformat. antequam ver– bum vocis emittat foras, estaue exemplar verbi exterioris. Verbum denique cordis est illud quod intellectus, intelligendo, Emit- (13) De Veritate, q. 4, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz