BCCCAP00000000000000000000547
130 DE DEO TRINO, th. 4, n. ~49-250 essentia. Jamvero in tribus Personis una est natura specifica et nu– merica. Ergo ex r€ali distinctione Personarum logice infertur existentia processionis. Objectiones.-Objectio l.ª: Omne quod procedit, procedit ab alio. Quod autem pro. cedit ab alio, non est a se; quod vero non est a se, non est Deus. Dato igitur quod Filius procedat a Patre, sequitur quod non sit Deus, nam de essentia Dei est quod sit ens a se, et non ab alío. Respondeo: Dist. antecedens: quod procedit ab alio processione ad extra, non est a se, concedo ; quod procedit ad intra, non est a se, subdistinguo: Si illud quod pro. cedit ad intra est aliquid accidentale, concedo; si ,vero est aliquid cum ipso identicum, nego. Contradist. consequens: Si Filius procederet a Patre processione ad extra, non esset Deus, concedo; Si procedit a Patre proces~ione ad intra, non esset Deus. sub– distinguo: s1 procedit tanquam aliquid accidentale, Patri superveniens et ipsum per– ficiens, non esset Deus, concedo; si Filius procedit a Patre tanquam aliquid curn ip.so identicum in natura, nego. Explico: Et revera, quod procedit ad extra, ut effectus a sua causa, evidenter non est a se, sed ab alio cujus est effectus; at praeter processiones ad extra, sunt et aliaP, quae ad intra dicuntur quia manent in subjecto a quo proccdunt. Nunc autem, ínter proces: 0 iones ad intra, sunt aliquae quae, tanquam accidentia, ipsum subjectum a quo procedunt, perflciunt ; sunt denique et aliae, quae omnino identificantur cum subjecto; in Deo enim, uti scitur, intellectus et intelligere et ipsa res intellecta esscntialiter unum sunt et ídem. Quapropter non est contra aseitatem divinam quod illud quod a Deo, processione intranea, prccedit, procedat a Deo et tamen sit ipsemet Deus; non enim est de ra– tione cujuslibet processionis quod procedens sit cssentia diver::us a principio suo. Procedit ig1tur Fili.us a Patre tanquam verus Deus de Deo vero, eamdem habens essentiam cum Patre; quare, etsi Filius sit a Patre procedens, non tamen ut effectus a sua causa procedit, sed ut verus Deus de Deo vero, et ideo argumentum non valet. Instant: Sed si ita res est, dicendum videtur quod Pater et Filius nullatenus dis-– tinguantur ínter se, quandoquidem Filius procedens a Patre et Pater a quo Filius proccdit, sunt essentialiter unum et idem. Jamvero hoc est impossibile, quia inter procedentem et eum a quo aliquis procedit, oportet distinctionem realem statuere. Unde consequens est quod, vel Pater et Filius ex toto clistinguantur inter se, ve!, prae– ter id quod habent commune, habeant alíquid quo distinguantur ab invicem. Sed in utroque casu, Filius non est Deus; in primo, quia procederet ad extra, ut effectus a sua causa, et sic esset creatura; in secundo, quia illucl quo Pater et Filius dLctingut,n– tur realiter inter se. faceret compositionem ex essentia communi et principio dist'n– guente; uncle si Filius realiter distinguitur a Patre, distinguí debet per aliquam per– fectionem, quae in Patre non est. Denique, si Filius perfectiorn,m habet aliquam qua. caret Pater, neuter dicendus est Deus utpote neuter in perfectione infinitus. Respondeo: Hanc difficultatem attingere quidem ipsum Mysterium Trinitatis, non tamen contradictionem veram demonstrare nisi supponatur Patrem distinguí a Filia, et Filium a Patre, per aliquam perfectionem absolutam et essentialem ; in hac enim suppositione argumentum recte concluderet, et ideo nec Pater nec Filius e 0 sent Deus.. Nunc autem, Pater et Filius realiter distinguuntur ínter se per relationem originis, quatenus impossibile est quod ille qui ab altero, et ille a quo alius, principium scilicet et principiatum, sint unum et idem si ínter se opponantur; sed de hac quaestione pastea erit expr esse agendum ubi de relationibus oppositis. Pars 2.ª: Secundum operationem intellectualem. 250. Connexio materiae.-Cum jam constet quod Verbuni, seu Fi– lius, procedat a Patre, ulterius investigandus test modus quo id verifi– cetur; et in hac re altum, uti patet, aggredimur mysterium, quod ra– tio humana, duce revelatione, introspicere conatur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz