BCCCAP00000000000000000000547
DE PROCESSIONE F'ILII, th. 4, n. 248-249 129 248. Censura.-Quod Filius proc€dat a Patre est de fide div. catli. definit. in pluribus conciliis: Symb. Nica€num: «Credimus in Jesum Christum, Filium Dei Uni– genitum. Et ex Parre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factwn» (6). Conc. Later. IV: «Pater a nullo, Filius a solo Patre ... Pater generans, Filius nascens ... » (7). Totam doctrinam catholicam de divinis processionibus in Symbolo Athanasicino invenies his verbis: «Pater a nullo est factus, nec creatus. nec genitus; Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed geni– tus; Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec ge– nitus, sed procedens.,, (8). Notari debet quod in his, aliisque hujusmo:ii documentis, non dica– tur expresse quod F'ilius, seu verbum, procedat a Patre; haec enim vox procedere ab Ecclesia reservatur ad designandum modum qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, ea quod iste modus sit nobis minus notus et nullam habeat analogiam in creatis, uti pastea declarabitur; attamen verba adhibita: genitus, Filius, Unigenitus ... , aequivalenter do– cent Filium seu Verbum a Patre procedere. 249. Probatur ex Sacra Scriptura. a) Jesus Christus, qui est Ver– bum caro factum, affirmat expresse: «Ego ex Deo processi» (9). «Ego scio eum (Patrem), quia ab ipso sum» (10). b) S€cunda Persona SSmae Trinitatis app€llatur Filius verus, ge– niius, unigenitus; est realiter distinctus a Patre €t eamdem hab€t cum ipso naturam et essentiam (11). Jamvero non esset Filius verus nec genitus... , nisi a Patre proc-ederet, et quidem per generationem, sicut pastea constabit. Ergo ex his nominibus recte infertur Filium, sen Ver– bum, a Patre procedere. Ex Traditione.-Confer textus supra allatos ubi de existentia mys– terii Trinitatis et definitiones Conciliorum quae fidem Ecclesiae nobis manifestant. Ex ratione theologica.-Fide catho1ica tenendum est personam Ver– bi, seu Filii, esse a Patre realiter distinctam et in eadem numero essen– tia convenire. Atqui si una non procederet ab alia, nulla adesset inter ipsas ratio distinctionis. Ergo si persona Verbi, seu Filii, realiter distin– guitur a persona Patris, ideo est quia ínter Patrem et Filium adest pro– cessio sive origo unius ab alio. Prob minar.: Si una persona non procederet ab alia, nulla invenire– tur relatio Filii ad Patrem; si nulla relatio, nulla quoque oppositio, ac proinde nulla distinctio, nisi admittas diversitatem in natura seu (6) DENZTNGER, 86. (7) DENZINGER, 428. (8) 0ENZINGER, 39. (9) Joan., 8. 42. (10) Joan., 7 29 (11) Ad Rom., 8, 32; Joan., 1, 14; 3, 16. ll!AN. THEOL. DOGM.-10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz