BCCCAP00000000000000000000547
128 DE DEO TRINO, th. 4, n. 245-247 litivo; illud dicitur procedere ut operatum, quod ab agente procedit ut terminus suae actionis; sic. e. g. artificiatum ab artifice, genitum a generante, verbum ab intelligente. Nunc age, operatio est actualitas virtutis operativae; actualitas au– tem potentiae realiter distinguitur, tum ab €ssentia operantis, tum a potentia operante; est proinde aliquod accidens substantiae superveniens quo potentia exit in actum; unde procedere ut operatio idem est ac acqui– rere novas perfectiones, novasque actualitates; ponere igitur in Deo processiones operationis ídem omnino esset ac fingere Deum sicut Pan– theistae in continuo fieri et motu, semper novas perfectiones acquirens usque dum perveniret ad ultimum sua-e evolutionis et perfectionis ter– minum. Operatum apud nos illud est quod invenitur causaturn, productum, effectum; est terminus operationis, a qua realiter distinguitur ut effec– tus a sua causa; cum igitur in operation-e Dei immanenti nulla sit cau– satio, nulla productio, nullaque nova perfectio, nihilque a sua essentia realiter distinctum, dicendum est quod in Deo nihil procedat proprie ut operatum. Quapropter ad circumlocutionem deveniendum est; et hoc pacto dici– mus adesse in Deo processiones secundum operationem, et per modum operati; secundum operationem, quia non habetur origo sin-e aliqua ope– ratione; per modum operati, quia in processione Dei aliquid invenitur corresponder-e ei quod, apud nos, ven, se habet ut operatum, esse sci– licet exigitivum certae originis, «cujus termini a qua alter et qui ab altero, sibi invicem consubstantiales, solis relationibus oppositis inter se distinguuntur» ( 5). Intellectio igitur divina, simul ac ejus mutua volitio, nequeunt ha– bere suum operatum distinctum ab ipsa intellectione et ab ipsa €S– S€ntia, quippe in Deo essentia et intelligere et res intellecta idem sunt; quapropter actio qua Verbum procedit a Patre non potest esse formali– ter operatio; relinquitur ergo ut sit simplex relatio. 246. Definitio .-Igitur processio divina est origo unius ab alio vel ab aliis tanquam a principio per ejusdem numero naturae communicatio– nem; haec est processio divina active spectata; passive vero sumpta, sic d-efiniri solet: «Operatio immanens qua vita divina communicatur personae quae procedit». 247. Adversarii.-Filium procedere a Patre processione immanenti infitiati sunt Sabelliani et Ariani, impugnando, vel realem Filii a Patre distinctionem, vel ejus consubstantialitatem. Patet quod Sabellius nullam admiserit processionem, quippe Filius, juxta ipsum, est ipsa Persona Patris incarnata. Id etiam, etsi alio modo, negavit Arius, juxta quem Filius; seu Ver– bum, procederet a Patre tanquam mera creatura; admisit proinde Arius processionem transeuntem, ad extra, cujus terminus esset aliquid crea– tum, productum, non vero consubstantiale, distinctum ab ipso Deo. (5) BILLOT. De Deo Trino, pág. 350.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz