BCCCAP00000000000000000000547
DE PROCESSIONE FILII, th. 4, n. 244-245 127 Antequam tamen de processionibus sermonem instituamus, accura– tam terminorum explicationem tradere oportet, ne po.stea in innume– rabiles atque inextricabiles difficultates incidamus. 245. Explicatio terminorum.-Processio. Non unam acquisivit haec vox significatiorn:m; nam «procedere» dictum est illud quod ab üno ex– tremo per media motu 1ocali transiens, ad aliud extremum perv'enit; ab hac acceptione facilis fuit transitus ad significandum ordinem priori– tatis et posterioritatis, qualis invenitur e. g. inter causam et effectum; sic artificiatum procedit ab :::trtifice, genitum procedit a generante; de– nique tandem «procedere» etiam dictum est de origine unius ab alio, sicut quando dicimus quod radius procedit a sole. Nunc autem, in tractatu de Trínitate «procedere» accipiendum non est «secundurn quod est in corporabilibus vel per rnoturn localern, vel per actionern alicujus causae in exteriorern effecturn, ut calor a calefa– ciente in calefacturn, sed secundurn ernanationern intelligibilem... et sic fides catholica processionern ponit in divinis» (1). Divisio. Processio igitur sumitur in praesenti pro origine unius ab alio; at origo unius ab alio impossibilis est sine aliqua actione, cujus ratione unum ab alio procedat; actio autem est duplex: a) transiens, «quae in exteriorern rern transit, quae est perfectio facti quod per ipsarn constituitur», b) immanens «quae in ipso operante rnanet, et est ipsius operantis perfectio, ut sentire, cogitare, velle» (2). Unde duplex -etiam habetur processio; processio scilicet transiens et processio immanens, quae etiam duae Deo sunt tribuendae, etsi omnis actio sit in Deo formaliter immanens (3). Processio secundum operationem transeuntem illa est qua Deus pro– ducit res creatas easque conservat et gubernat; est actio virtualiter transiens, quia exit Deus in exteriorem effectum. Processio secundum actionem immanentem -ea dicitur qua Deus ope– ratur in ipso; est actio immanens ad intra, qua Deus manet in ipso. Cum Filius et Spiritus Sanctus sint vere Deus, eamdem substantiam cum Patre habentes, neeessario processio admittenda est in Deo secun– dum operationem immanentem, seu ad intra. Duplex genus processionis. Sed jam in ipso !imine tractatus dup1ex notari oportet processionis g-enus, quod apud creaturas invenitur: ali– quid enim procedit ut operatio, aliud vero ut operatum ( 4). Quae dis– tinctio tam necessaria est in praesenti loco ad rectam acquirendam no– tionem proc€ssionis divinae ut, ipsa male intellecta, nihil possit de pro– cessionibus divinis cogitari nisi absurdum. Illud dicitur procedere ut operatio quod ab agente procedit ut actio ipsius; sic e. g. intellectio ab agente intellectuali, volitio ab ag€nte vo- (1) STUs. THOMAS, 1, Q. 27, a. l. (2) Contr. Gent., lib. 2. c. l. (3) Cfr. trnct. De Deo Creante, quaestio praeambula. (4) «Dupl\citer potest aliquld procedere ab altero; uno modo, slcut actlo l\b agente, ve! operatío ab operante; alio modo, sicut operatum ab operante». De Verítate, q. 4, a. 2, ad 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz