BCCCAP00000000000000000000547
126 DE DEO TRINO, th. 4, n. 243-244 -------------- sunt plures quam tres. Si igitur Filius procedit a Patre et Spiritus Sanc– tus ab utroque, Pater non potest procedere ab aliis, quandoquidem non potest esse principium Filií et Spiritus Sancti, et simul ab istis originem habere; repugnat enim quod principium procedat simul ab iis quorum ipse est principium. Ex Traditione.-Tota retro Traditio in eo est unanimis et concors: quod Pater sit ingenitus, innascibilis, principium sine principio, a nullo originem habere ... (ageneton, anarjon). «Quod autem a nullo est, ait Stus. Basilius, utique sinl?, principio est» ( 4). Ex ratione theologica.-Processiones ad intra in Deo non sunt ms1 secundum operationes immanentes. Sed in Deo operationes immancntes sunt cluae tantum, int-elligere scilicet et velle. Jamvero Filius procedit secundum operationem imman-entem intellectus, et Spiritus Sanctus se– cundum operationem voluntatis. Ergo Pater a nullo procedit, et ideo est principium sine principio (5). Si autem diceres Patrem proceder-e secundum aliquam processionem ejusdem rationis ac Filius et Spiritus Sanctus, secundum operationem scilicet intellectus vel voluntatis, poner-es in Deo processiones quae ab invicem non distinguerentur, sed potius confund-erentur, nec haberes unde distingu-erentur inter se. ART.II De processione Filii THESIS 4.ª: Filius a Patre procedit secundum operationem intellectualem, ea processione quae dicitur et est vera generatio. Pars l.•: Filius a Patre procedit. 244. Status quaestionis.-Qua-eritur in hac thesi utrum Filius, s-e– cunda scilicet persona Trinitatis, procedat a Patre; responsum damus affirmativum dicendo quod revera procedit nb ipso, et indicando mo– dum quo procedit, nempe secundum operationern intellectualem; et quia operatio intellectualis prout a nobis concipitur, tales habet notas quales assignavimus generationi stricte dictae, dicimus proc-essionem illam, secundum quam Verbum originem habet a Patre, esse veram generationem; quapropter in hac thesi ag-endum nobis -est de secunda persona SSmae. Trinitatis prout est verbum in mente Patris conceptum, et prout est Filius ab ipso ante luciferum genitus. (4) Aclv. Eunomium, lib. 1, n. 15; Journel, 932. Cfr. STUS, CYRILLUS HIEROSOL.• Catech., 4. 4; PG., 33, 458; STUS. HILARIUS, De Trinitate, lib. 4, c. 6 ¡ PL., 10, 100. (5) STUS. THOMAS, 1, q, 27, a, 5; Contr. Gent., lib. 4, c. 26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz