BCCCAP00000000000000000000547

DE PlWCESSIONIBUS, th. 3. n. 240-243 125 Quapropter in Deo nulla adest distinctio realis inter personam et pro– cessionem et relationem, sed haec tria: persona, processio et relatio sunt diversi conceptus a nobis efformati ad unam eamdemque rem exprimen– dam. Oportet proinde a notioribus incipere; et quia apud nos processio notificat relationem, relatio autem oppositionem ac distinctionem, ac proinde personam subsistentem, «prius considerandum est de origine sive processione, secundo de relai'.i,onibus, tertio de personis» (2). CAPUT I DE PROCESSIONIBUS DIVINIS Agemus in hoc capite: a) De Patre, qui est principium sine princi– pio; b) De processione Verbi seu Filii; c) De processione Spiritus Sanc– ti; d) De numero processionum. ART I De Patre qui non procedit THESIS 3.ª: Pater non procedit, sed est principium sine principio. 241. Status quaestionis.-Quaeritur in hac thesi utrum prima Per– sona, nempe Pater, originem habeat ab alia, an e contra ipsa sit prin– cipium sine principio a quo ipsa procedat. Responsum adeo est clarum et evidens ut nullus adfuerit unquam adversarius qui hanc thesim infitiatus fuerit. 242. Censura.-De fide div. cath. definita: Symb. Athanas.:' «Pater a nullo est factus, nec crea tus, nec ge– nitus» ( 1). Conc. Lateram. IV: <<Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque)> (2). Decretum pro Jacobitis: «Pater quidquid est aut habet, non habet ab alío, sed ex se, et est principium sine principio» (3). 243. Probatur ex Sacra Scriptura.-Sacra Scriptura si non explicite saltem implicite et aequivalent,er id asserit, nam ibi constanter est ser– mo de Filio qui procedit a Patre, et de Spiritu Sancto qui procedit a Patre et a Filio; praeterea dicitur in ipsa quod personae divinae non (2) STUS. THOMAS, 1, q. 27, in prooemio. (1) DENZINGER. :S9. (2) DENZINGER, 428. (3) DENZINGER, 703; cfr. etiam Conc. Toletanum IX, DENZINGER, 275.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz