BCCCAP00000000000000000000547
124 DE DEO TRINO, n. 240 PARS SECUNDA De expositione mysterii 240. Praenotandum.-Scimus ex supra dictis tres adesse in Deo personas ab invicem realiter distinctas in una numero natura subsis– tentes, Patrem videlicet, Filium et Spiritum Sanctum; haec est veritas revelata quam nisi quisque integre ac fideliter servaverit, salvus esse non poterit; ipsa enim in Veteri Testamento fuit aliquatenus adumbrata, et in Novo, tanquam sol splendens, nobis manifestata, et in traditione omnium saeculorum integre servata, et ad nos usque fideliter transmissa. Sed statim exsurgit quaestio: quomodo possunt inter se componi hae duae propositiones: pluralitas personarum et unitas essentiae? En mag– num atque difficillimum arcanum, quod nonnisi trementes explicare (quantum humana fragilitas sinit, et duce semper revelatione) in prae– senti intendimus. At notari oportct, quod rcvclatio hac unica veritate non absolvatur, sed praeterea nos docet quod inter Personas Divinas adsit ordo originis unius ab alia, nam Filius procedit a Patre, et Spiritus Sanctus a Patre simul ac a Filio. Denique tandem revelatio nos docet quod inter Patrem et Filium duplex adsit realis relatio, paternitas scilicet et filiatio; et similiter quod, inter processionem Spiritus Sancti ejusque spirationem a Patre et Filio, aliqua realis relatio intercedit. Htnc oritur quaestio: Undenam incipienda scientifica tractatio et inquisitio?-Secundum principium illud generale, juxta quod nos de Deo nihil valemus dicere, nec cogitare, nisi juxta analogías rerum creata– rum quae nos manuducunt ad divina, forsitan quis existimar-et inci– piendum fore a personarum consideratione, deinde prosequendum ad processiones seu origines, et tandem ad relationes inter ipsas existentes; apud nos enim primum cognoscimus personas, persona-e nos ducunt ad cognitionem processionum, et processiones seu origines nobis innotescunt relationes; ratio est evidens, quia apud nos prior est persona, quae, ha– bita processione quadam, consequitur relationem principii et principiati. At considerari etiam oportet quod apud nos haec omnia sint mere accidentalia, utpote personis jam constitutis in tempore supervenientia; sic. e. g., Socrates generat filium, cujus ratione dicitur et est pater; prius est persona, a qua egreditur actio generativa, quam consequitur natu– raliter relatio paternitatis; hinc etiam deducitur quod in Socrate aliud est quo Socrates, aliud vero quo est generans, aliud denique quo est pater. In Deo autem res ita se non habent, nam «Deus eo est persona qua Pater. eo Pater qua generans; et simili modo Deus Filius eo est persona qua Filius, eo Filius quo genitus» (1). (1) BILLOT, De Deo Trino, pag. 342.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz