BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 2, n. 239 123 III.-DECLARATIONES ECCLESIAE. 239. l.°)-Concilium Nicaenum (an. 325) definivit contra Arium ejusque secuaces consubstantialitatem Filii cum Patre: «Credo... in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Fatre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre, quod graece homousion, per quem omnia jacta sunt» (21). 2.º) Conc. Romanum IV, an. 380: «Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filius, de divina substantia et Deum verum.» «Omnia posse Spiritum Sanctum, omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem... Patris et Filii et Spiritus Sancti unam (esse) divi– nitatem, potestatem, majestatem, potentiam... » «Tres personas... veras Patris et Filii et Spiritus Sancti aequales (esse), semper viventes ... (22). 3.º) Conc. Constantinopolitanum I, an. 381 definivit divinitatem Spiritus Sancti: <dn Spiritum Sanctum, Dmninum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorifican– dum» (23). 4.º) Symbolum Athanasianum (saeculo V): «Fides autem catholica haec est. ut mwm Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate venere– mur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes; alia enim est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna ma– jestas... (24). 5.º Constantinopolitanum II (an. 553): «Si quis non confitetur Patris et Filii et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam dei– tatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Je– sus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo om– nia» (25). 6. 0 ) Cfr. etiam Concilia Lateranense (an.. 649), Toletanum XI (an. 675), Lateranense IV (an. 1215), Lugdunense (an. 1274), Florenti– num (an. 1439), (26). Ex quibus documentis et Ecclesiae declarationibus satis constat quam fortiter et constanter eadem fides ab Ecclesia Catholica fuerit pro– pugnata et exposita. (21) DENZINGER, 54. (22) DENZINGER, 74, 75, 78, 79. (23) DENZINGER, 86. (24) DENZINGER, 39. (25) DENZJNGER, 213. (26) DENZINGER, 254, 275, 428, 691

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz