BCCCAP00000000000000000000547

122 DE DEO TRINO, th. 2, n. 238 Stus. Justinus: «Eum (Patrem) et Filium, qui ab eo venit ... , et Spi– rilum propheticum colímus et adoramus» (15). Aristides: «Hic (Jesus Christus) Dei Altissimí Filius esse creditur, qui in Spiritu Sancto descendit ad salvandos homines... Deum rerum omniurn cond'itorem atque archítect'llm in Filio unigenito et Spiri– tu Sancto agnoscunt, nec praeter eum ullum alium Deum veneran– tur> (16). Saeculo I.-Stus. Ignatius M.: «Studete confirmari in doctrinis Do– mini et Apostolorum... in Filio et Patre et in Spiritu ... Subjecti estate episcopo ut Jesus Christus Patri secundum carnem, et Apostoli Christo et Patri et Spiritui» ( 17). Clemens Romanus: «Unum Deum habemus, et unum Christum et unum Spiritum gratiae super nos effusmn» (18). Principia ad solvendas difficultates.-Apud Patres inveniuntur all– quando textus qui vel Subordinatianismo vel Arianismo favere viden– tur; ut autem textus allati recte intelligantur, haec principia prae oculis tenenda sunt (19): a) Vocabula <<substantia, essentia, natura, hypostasis» non habebant apud ipsos significationem certam et determinatam. b) Mysterium Trinitatis est omnium altissimum et profundissimum; hinc difficile omnino per analogías et comparationes illustrari potec;t quin in uno vel in alío extremo ilustratio deficiat. e) Aliquid adest in hoc mysterio quod. ad certum subordinatianis– mum inclinare videtur, nam ets¡ Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint unus idempe Deus, et omnino aequales et aeterni, tamen Pater est in– genitus, Filius vero a Patre procedit per generationem intellectua1em. <et Spiritus Sanctus ab utroque per sic dictam spiratlonem; quare Filius quidquid habet. a Patre habet acceptum, et similiter Spiritus Sanctus ab utroque. Hinc difficultas exprimendi hanc habitudincm principii et principiati seu procedentis quin aliquo modo loederetur unitas naturae divinae. d.) Distinguendum est inter fidem Patrum et tentamina philoso– phica. Fides enim in dogma Trinitatis eadem est ac fides nostra; ten– tamina vero philosophica non semper felicem habent exitum, quia deest terminología clara et accurata. «Cavea.mus oportet, ait Lercher, ne sensum quem nunc cum certis terminis conjungimus, subjiciamus quibusdam dictis primorum Patrum; potius ex scriptis Patrum colli– gendum est quomodo intelligi voluerint» .(20). (15) (16) (17) (18) (19) (20) I APOl., n. 6; PG., 6, 336; Journel, 113. Apol., 15; Journcl, 112. Ad Magn., 13, 1-2; PG., 5, 672. Epist. I ad Cor., 46, 6; PG., 1, 304; Journel, 23. Cfr. sapientissimam dissertationem apud JANSSENS, De Deo Trino, pag. 276- 285; FP.ANZELIN, op. cit., th. 11; VAN NOORT, OP. cit., n. 161 sqs.; REGNON, OP. cit., ch. 2 sqs.; MURILLO. RazFe, 31, pag. 277 sqs.; MARTÍNEZ GÓMEZ, s. l., El problema de razón de la unidad y trinidad divinas en los Padres, In EstEccl., 20 (1946), 347-398; LERCHER, op. cit., n. 289-293. L. cit., n. 289.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz