BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 2, n. 238 121 Il.-TESTIMONIA PATRUM. 238. l.º) Patres post-nicaeni testimonium reddunt de fide ante-ni– caena: S. Phaebadius (an. 392): «Hoc (Trinitatem) credirnus, hoc tenernus, quia hoc accepimus a prophetis, hoc nobis evangelia locuta sunt, hoc apostoli tradiderunt, hoc martyres passione confessi sunt; in hoc men– tibus fidei etiarn haeremus, contra quod etiamsi angelus de coelo an– nuntiaverit, anathema sit» (7ª). Stus. Augustinus: <<Omnes quos legere potui, qui ante rne scripserunt de Trinitate, quae Deus est, divinorum librorurn veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum Scripturas docere. quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius ejusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem; ideoque non sint tres dii sed unus Deus, quamvis Pater Filimn genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritus Sanctus, nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatern» (8). 2.º) Patres ante-nicaeni. Saec. III incipie:nte.-Stus. Cyprianus: «De Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est: Et tres unum sunt» (9). Origines: «Nos autern ... tres personas (in Deo) existere creclimus, Patrem et Filiurn et Spiriturn Sanctum» (10). Tertullianus: «Dico alium esse Patrem, et aliurn Filium et alium Spiritum Sancturn, non tamen diversitate ali1l1n Filium a Patre, sed dístributione.. nec divisione aliurn sed distinctione. Paracletum, qua– modo et nos a Patre aliurn Filium, ut tertium gradum ostenderet in Paraclito, sicut nos secundum in Filio, propter aeconomiae observa– tionem» (11). Stus. Hippolytus: Confiteri debemus «Patrem Deum omnipotentem, et Christum Filium Dei, Deum factum hominem, et Spiritum Sanc– tum, et has esse tres» (12). Saeculo 11.-Cle'mens Alexandrinus: «Laudemus unum Patrem et Filium, Filium et Patrem ... una cum Spiritn Sancto» (13). Stus. Irenaeus: «Ecclesia... ab Apostolis et a discipulis eorum ac– cepit eam fidem, quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem..., et in Spiritum Sancturn, qui per prophetas praedicavit dispositiones Dei» (14). (7a) Lib. contr. Arianos, n. 22; Journel, 898. (8) STUs. AUGUSTINUS, De Trinitate, lib. 1, c. 4, n. 7; Journel, 1650. (9) De cath. Eccl. unitate, 6; PL., 4, 504. (10) In Joan. comment., c. 10, n. 75. (11) Adv Praxeam, 2; PL., 2, 180. (12) Contr. haer. Noeti, 8. (13) Paedag, lib. 3, c. 12, n. 101; Journel, 414. (14) Adv. haer., lib. 1, c. 10, n. 1; PG., 7, 5, 49 · Journel, 191.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz