BCCCAP00000000000000000000547

120 DE DEO TRINO, th. 2, n. 235-237 Religione Babyloniorum mutuassent; sic enim adversarii negare pos– sunt doctrinam de Trinitate procedere a Sacra Scriptura inspirata, at non possunt ullo modo probare eam fuisse nobis traditam jam a primis saeculis ecclesiae primitivae; quod nobis satis est (1). 236. Adversarii.-Sunt, juxta dicta, Rationalistae et JVIodernistae. Modus procedendi. Cum Traditio christiana multipliciter manifestari queat, adducemus praxirn Ecclesiae, testimonia tam post-nicaena quam antenicaena, denique Syrnbola Fidei et declarationes Ecclesiae. I.-PRAXIS ECCLESIAE, 237. Haec praxis manifestat,u;r: a) In rnodo adrninistrandi Bap– tisrnurn. Nam trina imrnersio aut infusio aquae fieri debebat in ho– norem triurn personarum: «Baptizate, ait Didache, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. E/funde in caput ter aquarn in nornine Pa– tris et Filii et Spiritus Sancti» (2). Similiter ait Tertullianus: «Nec sernel, sed ter, ad singula nornina in personas singulas tingirnun. (3). b) In professione fidei a catechumenis adultis emittenda. Nam ca– techurneni interrogabantur de fide in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: «Quando duci i estis ad piscinarn, ait Cyrillus Hierosol., interrogati estis de fide in Patrern et Filiurn et Spiriturn Sancturn» ( 4). c) In doxologiis, in quibus jam a tempore Apostolorum, idem honor tribuebatur tribus Personis: «Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.> «Lumen cernentes vespertinurn, laudarnus Patrern et Filiurn et Sanc– turn Spiritum Dei» (5). d) In Actis Martyrurn. Martyres mysterium Trinitatis coram judi– cibus professi sunt: «Dorninurn Christurn confiteor, Filiurn Aztissimi Patris... ipsurn curn Patre et Spiritu Sancto unurn solurn Deurn esse pro– fiteor» ( 6). «De ornnibus te (verax Deus) laudo... per Jesurn Christum, dilec– turn Filiurn tirnrn, per quern tibi curn ipso et Spiritu Sancto gloria et nunc et in futura saecula» (7). (1) Cfr. LEBREToN. Histoire du doome de za Trinité des origines au Concile de Nirée, II, París, 1928. (2) Didache, c. 7, n. 1-3. (3) De Corona, 3; Journel, 4. (4) STUS. CYRILLUS HIEROSOL., Oratio catechet; cfr. LEBRETON, op. cit.• t. 1, pag, 134 sqs. (5) STus. JusTINUS, in I Apol., n. 108; Hymn. vespertin. Graecorum, saec. II ve! III. (6) STUs. VICENTIUS LEvITA, mortuus an. 304; cfr. FRANZELIN, op. cit., th, 10; PEscH, n. 478. (7) l'rfartvr. Sti. Polycarpi, 14, 3; PG., 5, 1040.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz