BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 2, n. 234-235 119 versione latina, a multis Patribus citatur, Cypriano scilicet, Tertulliano, Augustino, etc. Decretmn Sti. Officii: «Ad quaestionem: utrum tuto negari aut sal– tem in dubium revocari possit esse authenticum textum S. Joannis in epistula prima, cap. 5, v. 7, qui sic se habet: «Quoniam tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt»... eminentissimi Cardinales respondendum mandarunt: Negative» ,(5). Sed cum aliqui theologi sensum hujus Decreti ita intelligerent ut nullam libertatem relinqueret Sacra Congregatio ulterius investigandi, Stum. Officium declaravit: «Decretum hoc latum est ut ccerceretur audacia privatorum docto– rum jus sibi tribuentium authentiam commatis Johannaei aut penitus rejiciendi aut ultimo judicio saltem in dubium revocandi. Minime vero impedire voluit quominus scriptores catholici rem plenius investigarent atque, argumentis hinc inde accurate perpensis, cum ea, quam rei gravi– tas requirit, moderatione et temperantia, in sententiam genuinitati contrariam inclinarent, modo profiterentur se paratas esse stare judicio Ecclesiae, cuz a Jesu Christ;; munus demandatum est Sacras Litteras non solmn interpretandi sed etlam fideliter custodiencli» (6). Quapropter clicenclum est: a) quod possit, etiam nunc, debita cum reverentia, quaestio moveri de authenticitate hujus commatis. b) quod nemini liceat negare firmum ibi contineri argumentum dogmaticum pro existentia SSmae. Trinitatis, siquidem non potest con– tinere falsam ctoctrinam textus ille qui a multis jam saeculis in Vulga– tam receptus fuit et in Sacra Liturgia adhibitus. e) quod tamen argumentum scripturisticum inde efformari nequeat. THESIS 2.ª: Existentia SSmae. Trinitatis probatur ex perpetua et constanti Traditione. 235. Connexio materiae.-Probata jam in thesi superiori existen– tia myswrii Trium Divinarum Personarum in una numero natura sub– sistentium e Sacra Scriptura tam Veteris quam Novi Testamenti, agen– dum nobis erit in praesenti de testimonio Traditionis. Scimus enim, praeter Sacram Scripturan, alium inveniri fontem revelationis per quem veritates revelatae ad nos usque fideliter pervenerunt. Et quidem non sine causa, nam adversarii nostrae fidei, Rationa– ltstae scilicet hodierni et Modernistae, in eo sunt ut demonstrare inwn– dant nullam fuisse in Ecclesia primitiva fidem in mysterium SSmae. Tri– nitatis ante Synodum Nicaenam, vel ant,e Conc. Constantinopolitanum; In his enim duobus Conciliis doctrina catholica fuerit definita, et semel pro semper imposita sub poena damnationis. Verum est quod si fidem catholicam mysterii Trinitatis probes ad– ducendo documenta his praedictis Conciliis antiquiora, adversarii non acquiescent, et dicent Trinitatem confictam fuisse ab Ebionitis aliisque Gnosticis, qui mysterium Trinitatis vel a philosophia Platonica vel a (5) Decretum s. Offícii, 13 jun. 1897. (6) Congreg. S. Officii, decret. 2 jun. 1927.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz