BCCCAP00000000000000000000547
,118 DE DEO TRINO, th. 1, n. 233-234 ------------ ginis evidentissimum argumentum est distinctionis realis inter illos qui talibus nominibus insigniuntur. b) Spiritus Sanctus distin,quitur a Patre et a Filio. Nam juxta dicta, Pater realit-er distinguitur a Filio; quod vero Spiritus Sanctus realiter distinguatur a Patre et a Filio, ex eo patet quocl, eadem locutionis for– ma, Spiritus Sanctus distinguatur a Patre et a Filio qua Filius dis– tinguitur a Patre; locutio enim Patris et Filii significat distinctionem Patris a Filio Ergo eodem modo significat distinctionem Spiritus Sane– ti a Patre et a Filio. Nonnisi absurde enumerarentur in eadem formula duo realiter dis– tincta, cum aliquo tertio quod esset ab eis indistinctum. Argumentum firmius evadit si prae oculis habeatur textus grae– cus, in quo articulus (I{ai) praeponitur Patri et Filio, et similiter Spi– ritui Sancto. 3.º) Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt subsistentes seu perso– nae.-Nam, nomina: Pater, Filius, sunt nomina quae nonnisi personis conveniunt. Unde idem dicendum est de Spiritu Sancto, eo quod in eodem ordine et gradu ponatur ac Pater et Filius. Praeterea, baptizare in nomine alicujus reí non subsistentis, esset quid prorsus ridiculum. 4.º) In una numero natura subsistentes, quia natura divina non potest multiplicari in pluribus, et quia baptismus conferri debet in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; auctoritas et virtus trium Personarum, cum sit in singulari, communis exhibetur Patri et Filio et Spiritui Sancto. Baptizatur, ait Stus Hieronymus, <<in nomine Patris et Filii et Spi– ritus Sancti, ut quorum est una divinitas, una sit largitio, nomenque Trinitatis unus Deus est». 234. Scholion: De authenticitate commatis Joannaei.-«Quoniam tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt» (1). Quaestio exstat celeberrima de authenticitate hujus textus: utrum scilicet Stus. Joannes haec verba scripserit ipse an non (2). Sunt qui negant (3), quia: a) textus deest in fere omnibus codicibus graecis, in bene multis latinis et in praecipuis versionibus. b) Nunquam invenitur adhibitus a Patribus Orientalibus, et in eccle– sia latina nolum a saeculo V. Unde hic textus esset explicatio quaedam marginalis quae in textum pastea irrepsisset. Sunt tamen qui affirmant .(4), quia illud comma semper exstitit in (1) I Joan., 5, 7-8. (2) Cfr. PESCH, De Deo Trino, n. 462; VAN NOORT, De Deo Trino, n. 146 sqs.; CORNELY, Introd. specialis, vol. 3, n. 321; ZUBIZARRETA, op. cit., q. 21, a. 4, parag. 1, Scholion; FRANZELIN, op. cit., th. 4 et 5; JANSSENS, op. cit., pag. 143 sqs. (3) SCHANZ, In Aberle Einl., 1877, pag. 127, in nota; PAULUS MARTIN, RevScEccl., aout et sept. 1887. (4) KLEUTGEN, De ipso Deo, n. 851, docet authentiam hujus loci negari non posse salva fide; cfr. etlam FRA:N"ZELIN, l. cit., etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz