BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 232-233 117 II.-TESTIMONIA DE TRIBUS PERSONIS SIMUL, a) In Annuntiatione -enumerantur tres Personae: «Et ingressus angelus ad eam dixit... ; ecce concipies in utero et paries filium ... Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur... Spiritus Sanctus superveniet in te, et Virtus Altissimi obumbrabit tibi, et quod nascetur ex te Sanctnm vocabitur Filius Dei» (99). Hic numerantur: Fi– lius Dei, Spiritus Sanctus, et Altissimus seu Pater. b) In Baptismo Jesu. «Jesu baptizato et orante, apertum est coe– lum. Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de coelo jacta est: Tu es Filius meus dilectus, in te com– placui rnihi» ( 100). In quo textu, Jesus (Filius meus dilectus) baptizatur, Spiritus Sanc– tus d-escBndit corporali specie, et Pater loquitur de coelo. c) E formula Baptismi: «Euntes ergo docete omnes gentes, bapti– zantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» ( 101). In hoc textu aperte continetur totius SSmae. Trinitatis mysterii re- velatio, nam ibi est sermo: a) de divinitate Patris et Filii et Spiritus Sti. b) de eorum ab invicem distinctione reali, c) de eorum subsistentia seu personalitate, d) de eorum consubstantialitate, seu subsistentia in una numero natura divina. 233. Probatur per partes: l.º) Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt Deus.-Baptizari est a peccato liberari, et Deo consecrari, et ho– minem justificare. Sed hi effectus (liberatio a peccato, justificatio, consecratio) non possunt habere tanquam causam principalem nisi solum Deum. Unde is, in cujus nomine Baptismus confertur, debet esse Deus. Jamvero, juxta verba praedicta, baptismus conferri debet in nomine tum Patris, tum Filii, tum Spiritus Sancti. Ergo Pater et Filius et Spi– ritus Sanctus sunt Deus. Aliter: P.er baptismum consecramur D-eo vero et ejusdem cultui mancipamur. Atqui haec consecratio fieri debet nomine tum Patris, tum Filii, tum Spiritus Sancti. Ergo Pater et Filius et Spiritus Sanc– tus, in cujus nomine consecramur, sunt Deus. 2. 0 ) Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt ab invicem realiter dis- 1incti. a) Filius est distinctus a Patre. Nam nomina: Pater, Filius, relationem important originis unius ab alio. Jamvero haec relatio ori- (99 l L11.c., 1, 28-32. (100) Luc., 3, 21-22. (.101) Mt., 28, 19: Prlscilllanus partlculam et auferebat ut vis istius textus ln 5Ui favorem converteret. Ita dicit Orosius, Commonitorium ad S. Augustinum, n. 2; PL., 21, 1214.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz