BCCCAP00000000000000000000547
116 DE DEO TRINO, th. 1, n. 232 «Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non veniet aa vos: si autem abiero, mittam eum ad vos» (90). c) Spiritus Sanctus est snbsistens sen persona.-Nam: l.º) Nomen «Paraclitus» (advocatus, consolator, defensor), non po– test convenir-e nisi personae (91). 2. 0 ) Comparatur cum I•'ilio et cum Patre in textibus allatis: «Ego rogabó Patrem et alium Paraclitum dabit vobis» (92). Si igitur Patri et Filio conceditur personálitas, dtmeganda non est Spiritui Sancto. 3.º) Spiritui Sancto tribuuntur operationes propriae vel apro'flria– tae: Docebit apostolos, mundum arguet de peccato, ministros constituit et segregat; inhabitat in cordibus justorum, potest contristari; operatur dona supernaturalia (93). Sed haec omnia multaque alia hujusmodi correspondent personae intellectuali. d) Tres denique personae subsistunt in una eademque numero na– tura, ideoque sunt consubstantiales.--Probatum fuit in superioribus tum Patrem tum Filimn tum Spiritum Sanctum esse vere D-eum, naturam scilicet habere divinam. Jamvero scimus ex tractatu de Deo Uno, immo et ex ipsa Theodicea, Deum non posse esse nisi unum, et quidem per– fecte unum, id est tum specifice tum numerice. Quapropter nec-esse non esset novam instituere probationem ad demonstrandam unitatem natura-e divinae, communis tribus Personis realiter inter se distinctis. At, ad majorem abundantiam probationis, s-equentia addimus: Probatur ex Sacra Scriptura.-«Bene, Magíster, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est aliils praeter eum» (94). «Videte quod ego sim solus et non sit alius Deus praeter me» (95). «Nullus Deus nisi unus» (96). Jamvero si non admittis unitatem numericam naturae seu essentiae, ruit unicitas Dei, et jam non habes unum Deum, sed plures Deos. Pra-eterea unitatem naturae habes expresse affirmatam in verbis Christi: «Ego et Pater unum sumus» (97). Non vero unum in persona. Ergo in natura. Ex ratione theologica.-Deus est actus purus et simplicissimus. At– qui actus purus multiplex cogitari nequit. Ergo ... Non potest multiplicari, quia quaevis multiplicatio supponit neces– sario comppsitionem, potentialitatem, imperfectionem (98). (90) Joan., 16, 7. (91) «Consolator ergo ille vel advocatus... quod est graece paraclitus». Tract. iv .Toan., 94, 2; PL., 35, 1868. (92) Joan., 14, ·16. (93) Cfr. textus supra allatos. (94) Me., 12, 32. (95) Deut., 32, 39. (96) I Cor., 8, 4. (97) Joan., 10, 30 sqs. (98) Cfr. tract. De Deo Uno, De unitate Dei.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz