BCCCAP00000000000000000000547
114 DE DEO TRINO, th. 1, n. 231 ficent Filimn, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem» ( 66). «Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum» ( 67). Haec igitur filiatio est omnino specialis, quae nullo modo explicar! potest per adoptionem aut sanctificationem; est enim filiatio naturalts. b) :Filius est distinctus a Patre.- Nam: a) Est genitus a Patre (68). b) Dehet a Patre clarificari (69). e) A Patre mittitur in mundum: «Quem Pater sanctificavit et mi– sit in mundum» (70). d) Filius rogat Patrem, a quo exivit, a quo missus est in mundum et ad quem est rediturus postquam fecerit ejus voluntatem (71). e) Constitutus est haeres. «Locutus est nobis in Filio, quem cons– tituit haeredem universorum,, (72). Jamvero haec omnia sine ullo dubio probant realem distinctionem vigere inter Patrem et Filium, nam nema potest recte dicere se gignere, se mittere, se vacare Filium. In hoc etiam loco afferri possent innumeri textus in quibus Filius loquitur de Patre tanquam de alio onmino distincto: «Omnis ergo qui confitebiiur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est» (73). «Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat» (74). «Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem» (75). «Et nema scit quis sit Filius nisi Pater; et quis sit Pater nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare» (76). e) Filius est subsistens, seu Persona. a) Roe apparet ex ipsis no– minibus quibus insignitur, nam vocabula «Deus», «Dominus», «Filius», «Unigenitus>-, sunt nomina quae designant personam, non vero attri– butum quoddam essentiale (77). b) Filius contraponitur Patri, qui certe est persona. Item contra– ponitur in Evangelio, aliis personis creatis: majar est Jona, Salomone, Abrahamo et omnibus prophetis (78). Jamvero contrapositio non fit nisi ínter ea quae sunt ejusdem rationis. (66) Joan., 5, 23. (67) Ad Phil., 2, 6 sqs. (68) Joan., l. 14-18. (69) Joan., 17. 5. (70) Joan., 10 36. (71) Mt., J 1. 27: .Toan., 6, 38; 14, 26, etc. (72) Ad Hebr.. 1, 2. (73) Mt., 10, 32 (74) Luc., 22. 42. (75) Joan., 10, 28. (76) Luc., 10, 22. (77) Cfr. textus supr¡¡. cltatos. (78) Mt., 12, 41; Joan., 8, 52; 5, 39; Ad Hebr., 1, 4-7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz