BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 231 113 «Qui est super omnia Deus benedictus in saecula» ( 49). «Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei viví» ( 50). «Cuí enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, Ego hodie genui te?» (51). «Hic (Filius Dei) est verus Deus et vita aeterna> (52). b) Est Filius proprius, non adoptivus sicut alii homines. Nam ipse est «Filius unigenitus», «Filius dilectionis» ( 53). e) Est Deo aequalis: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo» ( 54). d) Est unum cum Patre in essendo seu in natura divina; Pater €llim est in ipso et ipse in Patre; cum harre unitatem naturae intelligerent Judaei ipsum sibi appropriar€, voluerunt lapidare eum (55). e) Ipsi tribuuntur quae sunt Deo maxime propria. Aeternitas: «Antequam Abraham fieret ego sum» (56). «Clarifica me. tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mun– dus esset apud te» (57). «Omniscientia: «In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi» ( 58). Inter Patrem et Filium adest cognitio mutua perfecta, quia «nema novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui vo– luerit Filius revelare» ( 59). Perfectio divina. «Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter» (60). Remissio peccatorum, patratio miraculorum nomine et auctoritate propria, creatio et conservatio. «In ipso condita sunt universa in coelis et in terra... et omnia in ipso constanb (61). «Omnia per ipsum /acta sunt, et sine ipso f actum est nihil quod factum est» (62). Ipsa natura divina. «Omnia quae habet Pater, mea sunt.» «Ego et Pater unum sumus» (63). f) Est auctor vitae supernaturalis. Nam homines per eum efficiun– tur filii Dei adoptivi (64); ipsum sequentibus confert gratiam et vi– tam aeternam (65). g) Idem cultus ei exhiberi debet qui Deo Patri: «Ut omnes hono- (49) Ad Rom.. 9, 5. (50) Mt., 16, 16. (51) Ad Hebr,, l. 5. (52) I Joan., 5, 20. (53) Joan., l. 14-15; ad Gal., 4, 4. (54) Ad Phil., 2, 6. (55) Joan., 10, 30. ( 56) Joan., 8, 58. (57) Joan., 17, 5. (58) Ad Golos., 2, 3. (59) Luc., 10, 22. (60) Ad Golos., 2, 9. (61) Ad Galos., 1, 16-17. (62) Joan., l. 3. (63) Joan., 16, 15; 10, 30. (64) A.d Rom., 8, 14-17. (65) Ad Rom., 16, 20; I Cor., 16, 23; Joan., 10, 28. MAN. THEOL. DOGM.-9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz