BCCCAP00000000000000000000547

112 DE DEO TRINO, th. 1, n. 230-231 Probatur: b) Ex Novo Testamento. 230. Modus procedendi.- In Novo Testamento inveniuntur textus qui spectant ad singulas personas, et qui spectant ad tres personas simul. Primo igitur proponemus textus qui ad singulas personas sese referunt, deinde qui ad tres simul spectant. !.-TESTIMONIA DE SINGULIS PERSONIS. 231. Argumentum generale.- E Sacra Scriptura Novi Testamenti constat Patrem, Filium et Spiritum Sanctum esse: a) aeque Deum; b) ab invicem realiter distinctos; e) subsistentes, seu rationem personae hahentes; d) et quidem subsistentes in una numero natura seu essentia, adeo– que consubstantiales. Atqui in hoc stat mysterium SSmae. Trinitatis. Ergo ... Prob. major per partes: 1. 0 ) Quoad Patrem.-Pater est Deus ( quod a nemine, qui Deum agnos– cat, negatur): «Benedictus Deus et Pater Dornini nostri Jesu Christi» ( 41). «Respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus ... » ( 42). « Ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostrt Jesu Christi ... » (43). Pater est distinctus a Filio et a Spiritu Sancto. Quod pastea constabit, ubi agatur de distinctione Filii a Patre, et Spiritus Sancti ab utroque. Pater est subsistens seu persona. Quod ab adversariis non negatur, quandoquidem Unitarii nulhm aliam Personam admittant praeter Pa– trem, et Tritheistae dlcant expresse rationem personae competere Patri. Aliunde res facile probatur, nam persona est subjectum intellectualis naturae per se ipsum Jperans. Jamvero in Sacra Scriptura actiones tribuuntur Patri, quae personam indicant: Pater enim diligit (44), ope– ratur ( 45), clarificat Filium ( 46), intelligit ( 47), mittit Filium, etc.... 2. 0 ) Quoad Filium. a) Filius sen Verbum est Deus.-Nam: a) Vo– catur «Deus», «verus Deus»: «In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» (48). (41) Ad Eph., 1, 3. (42) Mt., 11. 25. (43) Ad Rom., 15, 6. (44) ,Toan., 5, 17. (45) Joan., fi. 7. (46) Joan., 17, 5. (47) Mt., 11. 27. (48) Joan., 1, l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz