BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 228-229 111 quis sciet nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum Sanctum tuum de Altissimis» (32J. In quibus textibus plures exhibentur: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Suntne tres personae realiter ab invicem distinctae? Non certo ap– paret. etsi facilius textus allati declarentur si de Personis distinctis, non vero de attributis divinis explic-entur. 228 2. 0 ) Indicatur distinctio personarum. a) Secunda Persona est divina. Nam Messias exbibdur tanquam ve rus Deus; appellatur Emmanuel (nobiscum Deus) Deus fortis, Deus sine addito: «Deus ipse veníet et salvabit vos» (33). Est distincta a Patre. Nam genitus a Patre, cujus est Filius: «Do– minus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te». «Ex utero ante luciferum genui te» (34). «Ego ( sapientia) ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante ornnem creaturarn» (35). Jamvero haec Sapientia, de qua in libris sapientialibus saepe est ser– mo, est aeterna, concepta et genita, cum Deo cuneta componens (36). Est ergo persona divina distincta a Patre. b) Tertiam personam obscuri,us commemorant Scri:,turc.e. Spiritus Dei ornat coelos, r-eplet terram, effunditur super Messiam, servum Jah– ve (37). Sed ejus distinctio personalis nullibi continetur, et nonnisi dif– ficillime potest demonstrari -ex solo Veteri Testamento (38). 229. Scholio11.-Hinc quaestio proponitur inter theologos utrum ex solo Veteri Testamento possit certo cognosci et demonstrari existentia SSmae. Trinitatis.--Generatim Theologi negative respondent. Sed alia est quaestio inter theologos, utru'U S1lpposita revela tione Novi Testamenti, ostendi possit existentia SSmae. Trinitatis; et quaes– tionem affirmative solvunt, quia in Veteri Testamento satis clare agitur e.le pl1lralitate ac distinctione personarum in Deo (39). Si autem quaeratur utrum Judaei allquam hujus mysterii notitiam habuerint, theologi respondent distinguendo: vulgus Judaeorum nullam hujus mysterii habuisse cognitionem; Patriarchas vero et Prophetas Trinitatem cognovisse, saltem obscure (40). (32) Sap., 9, 17. (33) Is., 85, 4. (34) Ps. 44, 1; Ps. 109, 4. (35) Eccl., 24. 5 sqs, (36) Prov., 8, 22-31. . (37) Ps. 103, 30; Is., 11, 1-2; 61, 1 sqs.; Ez., 11, 19; Joel, 2, 28. (38) LEBRETON, op. cit., pag. 100 sqs. (39) Cfr. VAN NoonT, n. 150 sqs. (40) Cfr. Snrs. THOMAS, De Verit.. q. 14, a. 11; 2-2, q. 2, a. 7. RevelatlonPm paulatmam hujus mysterll hac comparatione !llustrat PETAvrus: «Ut! sol exortu suo lucem terris afferens, non eo lpso, quo orltur, puncto plent1tn ac perfectum dlem effic!t, sed qulbusdam illuminandi gradibus, et !nen.. mentis attollltur, sic Del dlvinarumque rerum cognitio non se tota repente humanis perm!sit !ngenils, sed paulatim pro captu temporum exp!lcata, no– vis accesslonlbus pervenit act summum». Dogmat. theolog., lib. 2, n. 430.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz