BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 225-226 109 in voluntate et potentia. Posset etiam dici tres esse deos, nisi usus ecclesiasticus id prohiberet (11). Hanc doctrinam impugnavit Sanctus Anselmus (12). Abbas Joachim. Eamdem fere doctrinam reassumpsit saeculo XII Abbas Joachim, secundum quem Pater et Filius et Spiritus Sanctus unam haberent essentiam, unam substantiam; sed hanc unitatem tali modo explicabat ut prorsus rejiceret unitatem naturae divinae; fateba– tur enim unitatem similitudinariam et quasi collectivam, quemadmo– dum multi homines dicuntur unus populus. Contra ipsum Concilium Lateranense IV hoc decretum edidit: «Quamvis concedat quod P. et F. et S. S. sunt una essentia, una subs– tantia, una natura, unitatem hujusmodi, non veram, et propriam sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum di– cuntur multi homines unus populus» .03). A. Gunther. Saeculo XIX Guntherus eumdem errorem professus est; personam definiebat: substantiam sui consciam, et ideo Trinitatem di– cebat constituí processu immanenti conscientiae divinae. Tres enim Personae Divinae conscientiam habent tum processionis tum distinctio– nis unius ab alia; nunc autem, e conscientia distinctionis exsurgit tri– nitas personarum; e conscientia vero processionis exsurgit unitas orga– nica. Hinc aparent tres personae subsistentes in unitate naturae, quam unitatem Gunther appellabat «qualitalivam». Hanc doctrinam reprobavit Plus IX declarando «in his libris ea legi quae a catholica fide. sinceraque explicatione de unitate divinae subs– tantiae in tribus distinctis sempiternisque personis non mínimum aber– rant» (14). Modernismus, continuam evolutionem tanquam legem introducens, omnia dixit, etiam veritates religiosas, esse continuo fluxui subjecta. Quapropter hanc legem evolutionis applicat dogmati Trinitatis et ideo dicit dogma Trinitatis, quale a catholicis hodie profitetur, non esse illud quoct primitivi christiani crediderunt et professi sunt (15). 226. Censura.- Doctrina supra exposita de dogmate Trinitatis continetur expressa in Symbolis: . Apostolorum ( 16), et Athanas:ano ( 17) et fuit cxpresse definita in Conc. Nfcaeno quoad consubstantialitatem Filii (18) ,et in Nicaeno-Cons– tantinopolitano ( 19) quoad divinitatem Spiritus Sancti. Cfr. praeterea Conc. Constirnt. II, Lateranense, Toletanum XI, XV et. XVI (20). Siifficiant verba Conc. Lateranensis IV: «Firmiter credimus et sim– pliciter confitemur quod unus solus est verus Deus ... Pater et Filius (11) Cfr. HURTER, Nomcncl. litt., t. 2, pag. 4. (12) De Fide Trinitatis et Jncarnatione. (13) DENZINGER, 358. (14) DENZI"1GER, 1509; GuNTHERUs, decreto S. Congregationis Indlcls bumilitn se subjecit. (15) Decret. Lamentabili; cfr. propositiones apud DENZINGER, 2022 sqs. (16) DENZINGER, 6. (17) DENZINGER, 39, (18) DENZINGER, 54. (19) DENZINGER., 84. (20) DE"1Z'"GER, 86, 368, 389, 420; Conc. Lugdunense II et Florent.: DENZINGER, 460, 691, 703.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz