BCCCAP00000000000000000000547
108 DE DEO TRINO, th. 1, n. 223-225 a Patre sed a Filio, cujus erat creatura, juxta illud Sti. Joannis: «Omnia per ipsum jacta sunt»; quapropter dicebat Spiritum Sanctum esse magnum, Filium esse majorem, Patrem denique esse maximum. Isti haeretici vocati sunt Pneumatomachi. Contra ipsos coadunatum est Concilium Constantinopolitanum (an. 381), in qua haec leguntur: «Credimus in Spiritum Sanctum, domi– num et vivificantem, qui a Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur» (6). 224. Priscillianistae.-Tempore recentiori realem distinctionem Per– sonarum negarunt in Hispania Priscillianistae, secundum quos Pater tribus nominibus insigniebatur prout docebat Sabellius; in synodo Brac– carensi, anno 567 coadunato, haec statuta sunt contra Priscillianistas: «Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non confitetur tres per– sonas unius substantiae et virtutis ac potestatis sicut catholica et apos– tolica ecclesia docet, sed unam ac solitariam dicit esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sa– bellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit» (7). Tempore Reformationis hanc doctrinam rursus propugnavit Michael Servet, hispanus; quamobrem a Calvino jussus est Genevae danmari ei; uri. Eodem fere tempore sociniani, qui, inter alia dogmata, etiam dis– tinctionem 1ealem personarum negare ausi sunt. Inter philosophos nostrae aetatis nova etiam Trinitas, suo utique modo intellecta. invaluit quae non tantum quoad voces sed etiam quoad rem, purus videtur Sabellianismus; sic ex. g., Kant (8) dieit nos credere debere in Deum legislatorem sanctum, gubernatorem saplentem, judicem justum. Sic etiam Hegel, juxta quem Idea-Ens sese evolvit in genera et spe– cies usque dum efformatur mundus qui nobis apparet; in hac evolutione Ideae-Entis, considerari debet triplex stadium: Idea-Ens in se, quae est Deus; Idea-Ens ad extra evoluta, quae est Natura; Idea-Ens sui conscia, quae est Horno (9). 225. 3. 0 ) Tritheistae.-Sub hac appellatione continentur omnes llll errores qui non solum tres personas, sed etiam tres essentias sive natu– ras admittunt in Deo; quapropter unitatem naturae impetunt. Error ipsorum ex eo procedit quod naturam et personam inter se non distin– guí existimabant; quare consequens erat quod si tres personae admitterc cogantur in Deo, admittant etiam tres naturas sive essen1 ias. Primus, qui hunc errorem propugnavit, fuit quidam philosophus Phi– loponus, saec. VI, juxta quem Pater et Filius et Spiritus sanctus de ung eademque natura specifica participant, non aliter ac tres personae hu– manae de eadem humanitate. Consequentiam istius erroris penitus negabat, nempe tres adesse deos (10). Roscellinus. Saeculo XI Roscellinus docuit Patrem et Filium et Spi– ritum Sanctum tres esse substantias seu res distinctas sicut tres ange– los vel tres homines; at non quomodocumque unitas, sed plane similes (6) DENZINGER, 86. (7) DENZINGER, 231. (8) Cfr. VAN NOORT, De Deo Trino, n. 125. (9) Cfr. A. VERA, L'héyélianisme et la Philosophie, qui sententiae hegelianae adhaesit: et HARNACK, cujus haec sunt verba : «Sanct'.1 Trinitas est motus ille vitalis et aeternus Dei in semetipso quo felix et beatus est». Apud FEr De Deo Trino, n. 132 ' (10) Cfr. HERGENROTHER, Hist. de la Iglesia (vers. hisp.), t. 2, pag. 254.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz