BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 221-223 107 pectus seu modos unius ejusdemque Personae, diversa scilicet nomina accipiéntis prout exercet ad extra op2ra creandi (Pater), redimendi (Filius) et sanctificandi (Spiritus Sanctus) (3). Deus igitur, unus ab aeterno existens, factus est in tempore trinus; ad rem explicandam exemplo solis utebantur, qui dici potest illuminat'i– vus, calefactivus, et productivus, quia habet virtutem illuminandi, cale– faciendi et producendi. In expositione istius erroris ínter omnes eminuit Sabellius, cujus nomen erro, sortitus est, illumque profligavit Dionysius Alexandrinus, <<qui lamen, ait Van der Meersch, in modo loquendi nonnihil exces– sit» ( 4). 222. 2. 0 ) Subordinatianismus consistit in eo quod admiserit divini– tatem tantum Patris, et :iixerit Filium, seu Verbum, esse creaturara simul ac Spiritum Sanctum; tres igitur admisit personas, at non con– substantiales, quippe quod Verbum erat creatura, omnium certe excel– lentissima, et Spiritus Sanctus erat adhuc Verbo inferior. Arianismus in eo est quod diceret Verbum esse meram creaturam, Patri omnino dissimilPm in natura, aliquid intermedium inter Deum et res creatas, instrumentum quo Deus sibi ipsi inservivit ad mundi crea– tionem; poterat tamen, secundum ipsos, vocari Deus propter raaxiraara, quam acceperat, gratiae participationem. Quapropter doxología: «GZo - ria Patri et Filio et Spiritui sancto» quae tune temporis jam adhibebatur ad eamdem gloriam tribus Personis tribuendam, in hunc sensura inver– tebant Ariani: «Gloria Patri per Filium in Spiritu sancto», ut melius dependentiam Filii manifestarent erga Patrem. Ario restitit Stus. Athanasius, qui, in hac re, dux et oraculum fuit doctrinae catholicae (5). Hanc nascentem haeresim statim damnavit Synodus Alexandrina, sed eam plane non exstinxit; quare, cum multos asseclas obtinuisset Arius. non solum ínter Episcopos, sed etiam ínter ipsos familiares Ira– peratoris Constantini, Nicaenum Concilium coadunatura est in quo «consubstantialitas» Verbi semel pro semper definita est. Semi-ariani. At nondum satis, quippe tune temporis ortae sunt sectae inter Arianos: aliqui dicebant Verbum esse, non consubstantiale, sed simile Patri quoad substantiam; alii, duce Acacio, Episcopo Caesariensi, dicebant Verbum esse simile Patri, non quidem quoad substantiam, sed tantum quoad imaginem. qualiter statua quaedam similis est homini quem repraesentat; omnes isti vocati sunt Semi-ariani. Notari debet quod Arianismus non negavit expresse Trinitatem, id est. tres adesse Personas realiter distinctas, nisi per modum corollarii, quatenus scilicet negavit secundara Personara esse Patri consubstantia– lem; id, in quo Arianismus totam suam vim intulit, est consubstantia– litas Verbi, qua negata, necesse erat ut infitii;iretur veram Trinitatera qualis a nobis admittenda est. 223. Macedonianismus. - Arius nihil omnino dixerat de Spiritu Sancto, etsi facile ei esset negare tertiae personae divinitatera; Mace– donius, Episcopus Constantinopolitanus, semi-arianus, haeresim Arii ad Spiritum Sanctura extendit, dicendo Spiritum Sanctum non procedere (3) Cfr. STUS. EPIPHANIBS, haer. 72, 1; PG., 42, 384. (4) VAN DER MEERSCH, De Deo Trino, pág. 511, (5) Adv. Arianos orat.; Journel, 753, 760 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz