BCCCAP00000000000000000000547
106 DE DEO TRINO, th. 1, n. ~19-221 dicationis, de quo scilicet alía praedicantur et quod de nullo alío prae– dicatur. Paucis verbis, per nomen «persona» intelligimus in hoc loco: «Sub– jectum intellectualis naturae per se ipsum operans.» Realiter ab invicem distinctas. Id realiter ab altero distinguitur quod. non tantum in intellectu nostro, s€d etiam in re ipsa, €St quid alíud ac illud alterum; aliis verbis, id quod, independenter a nostra cogitatione, non est una eademqu€ res cum ipso. Distinctioni reali contraponitur distinctio virtualís, siv€ cum fundamento in re, sive sine ullo fundamento in re; in primo casu appellatur «ratíonis ratiocinatae», in secundo vero «rationis ratiocinantis'JJ. Sedulo tamen notare debes ly «ab invicem»; nam ponimus distinc– ticnem ínter personas ipsas inter se, nullo autem modo ínter personas divinas et divinam essentiam. Si autem hoc ultimum admitteres, rueret penitus mysterium et haberns in divinis non Trinitatem, sed quaterni– tatem. In una eademque numero natura seu essentia. Sedulo quippe notan– dum est ly «numero», nam in hoc praecise stat mysterium SSmae. Tri– nitatis, in €o videlicet quod tres divinae Personae in una conveniant natura, non tantum specifice, sed etiam numerice eadem. Tres Divinae Personae realiter ab invicem distinguuntur, sed conveniunt in una ead€mque natura, ita ut sint unus idemque Deus, una sola deitas et consubstantialitas. In hoc loco hae voces: «essentia», «natura» et «substantia», eodem seri.su generico sumuntur, in quantum scilicet aliquid exprimunt contra– distinctum a persona: «Id qua ens in esse constituitur et fit principium remotum operationum.» 220. Adversarii.-Omnes errores qui contra existentiam istius mys– terii apparuerunt. ad tres categorias reduci possunt: a) sunt qui negant distinctionem realem Personarum et dicuntur Antitrinitarii vel Unitarii. b) sunt qui, distinctionem realem Personarum admittentes, negant divinitatem alicujus Personae. e) sunt et alii qui, distinctionem realem Personarum divinarum ad– mittentes, negant unitatem naturae, et appellantur Tritheistae. 221. 1. 0 Antitrinitarii: sunt Monarchianismus et Sabellianismus. Monarchianismus: est error eorum qui dicebant Deum esse unum, unum principium; quia tamen eis obversabatur praesens Christus tan– quam verus Deus, dixerunt Christum non esse realiter distinctum a Pa– tre, sed esse ipsum Patrem incarnatum et passum; hinc vocati sunt Patripassiani. Ita Praxeas, et Noetus, contra quos acerrime pugnarunt Stus. Hippolitus et Tertullianus (2). Sabellianismus est error eorum qul, verbotenus Trinitatem admitten– tes, dicebant Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse diversos res- (2) HIPPOLYTUS, Contr. haer, Noeti; Journel, 391 SC[S.; TERTULLIANUS, Adv. Pra– xeam; Journel, 371 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz