BCCCAP00000000000000000000547
DE &"'{ISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 217-219 105 217. Divisio Tractatus.-Nostrum tractatum de Deo Trino in tres partes dividendum censemus; in pnma agendum nobis est de exist.entia ipsius mysterii, existere videlic-et in Deo tres personas realiter ab invi– cem distinctas in una numero natura subsistentes; in secunda agen– dum erir. de expositione et declaratione ip.sius mysterii, in qua tria ca– pita erunt expolienda, d-e processioni.bus scilicet, de rezationibus et de personis; in his tribus cap~tibus, in quibus ipsa natura dogmatis aggr-e– ditur explicanda, occasio dabitur solvendi omnes, quae ab adve;rsariis nostrae fidei cumulantur pseudo-contradictiones fidem inter -et rationem naturalem; tand-em, in tertia part-e, exponendum restat quaenam sit ha– bitudo rationis naturalis ad praedic¡um mysterlum, deque modo loQuen– di SSmae. Trinitatis. PARS PRIMA De existentia Mysterii SSmae. Tz-initatis THESIS l.ª: E Sacra Scriptura tani Veteris quam Novi Testamenti ciare ad– modum constat tres esse in Deo Divinas Personas, realiter inter se distinctas, et in una numero natura seu essentia subsistentes. l"atrem scilicet, Verbum, seu Filium, et Spiritum Sanctum. 218. Connexio . materiae.-Agitur in hac prima thesi de existentia Divinarum Personarum, non vero d-e ejus natura aut esscntia; disquisitio enim nostra respond-et quaestioni: an sit, non autem quaestioni quid sit, mysterium SSmae. Trinitatis. Dicimus proinde quod in Deo sunt tres Persona-e, realiter ab invicem distinctae, in una numero natura, seu essentia, subsistentes, Pater sci– licet, Verbum, seu Filius, -et Spiritus Sanctus. Uti patet, nihil intendimus dicere de earum aequalitate, aut de mo– do earum distinctionis. 219. Explicatio terminorum.- Cum in hoc nostro tractatu accurate agatur de Personis in parte 2.ª. cap. 3, et explicatio terminorum ibi abun– de inveniatur, pauca dicemus in pra-esenti de persona et de natura, seu essentia. Persona definitur a Bc-etio: <<Rationalis naturae individua substan– tia» (1). Persona igitur -est suppositum seu hypostasis naturae intel– Iectualis. Suppositum autem, seu hypostasis, naturae intellectualis nihil aliud, juxta communem sententiam, audit nisi «substantiam singularem, ulti– mo com.pletam, sui juris effectam», ideoque ultimum subjectum prae- (1) Uti supra.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz