BCCCAP00000000000000000000547

104 DE DEO TRINO, n. 214-216 Constat igitur quod doctrina catholica duabus propositionibus con– tineatur: l.ª) Quod in Deo tres sint Personae realiter ab invicem distinctae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. 2.ª) Quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus ldemque Deus. Quapropter mysterium SSmae. Trinitatis sic potest definiri: «Mys– terium trium Personarum Patris et Filii et Spiritus Sancti realiter ab mvicem distinctarum in una numero natura seu substantia existen– tium». 215. Declaratio.-Mysterium (2ª) est veritas quaedam captui nostro impcrvia, cujus existentia et essentia nullatenus a nobis cognosci possunt nisi per revelationem. Trium Personarum. Persona est «rationalis naturae individua subs– tantia» (3), vel «distinctum subsistens in natura intellectualii> ( 4), juxta definitiones a Boetio et Divo Thoma traditas. Affirmamus proinde tres adesse in Deo dlstinctos subsistentes, Patrem scilicet, Filium et Spiritum Sanctum. Realiter ab invicem distinctarum. Realis distinctio tune dicitur adesse quando in ipsa re, independenter a qualibet operatione intellectuali, aliquid differt ab alio; dicimus proinde Patrem et Filium realiter inter se distingul, Spirltum Sanctum ab utroque. Sedulo tamen notare debes ly «ab invicem»; ponimus enim realem distinctionem inter ipsas personas, non autem inter personas et essen– tiam; persona et essentia in Deo unum sunt, juxta ea, quae in tractatu de Deo Uno dicta sunt, ubi de simplicitate Dei; ibi exclusimus in Deo compositionem realem naturae et suppositi. In una numero natura seu essentia. Istae tres Personae subsistunt, non quidem in tribus naturis specifice convenientibus, sicut tres homi– nes existunt in una natura specifice eadem; (si ita intelligeres myste– rium, nullum plane intelligeres mysterium divinum, sed rem a te ipso confectam); mysterium, et quidem omnium maximum, in eo est quod tres Divinae Personae in una numero natura subsistant; sunt igitur tres di– vinae Personae, sed una divinitas, una essentia, una natura (5). Paucis verbis mysterium compendiantes, dicimus mysterium consis– tere in reali distinctione Personarum et in unitate naturae. 216. lVIomentum istius Tractatus.--Ex eo apparet quod in ipso aga– tur de mysterio omnium maximo, quodque est fons et origo omnium aliorum divinorum mysteriorum; ipsum enim constituit vitam Dei intt– mam, arcanam et fecundam, menti humanae et angelicae plane abscon– ditam, quam ex sola Dei revelatione agnoscere possumus; ipsum denique est dogma fundamentale totius nostrae Religionis, quod omnes profiteri debemus saltem ex necessitate praecepti. (2º) In J:>oc loco pauca dicemus de his terminis, ea sclllcet quae sunt omnmo necessaria ut aliqualis habeatur notltla mysterii ssmae. Trlnitatis. (3) De persona et de duabus naturis, c. 3. (4) De Pat., q. 9, a. 4. (5) In qua dlfferat persona a natura seu essentia, gravls exstat apud theologns et philosophos disputatio; cfr. si vis, tractatum De Verbo Incarnato, ubl expresse haec quaestio agltatur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz