BCCCAP00000000000000000000547

DE DEO TRINO 213. Praenotandum.-Post considerationem eorum quae ad unitatem Dei pertinent, considerari oportet id quod ad Trinitatem Personarum spectat; scimus enim ex revelatione Deum non solum esse unum in natura, sed etiam trinum in personis; quapropter statim veniendum est ad hujus mysterii expositionem (1). Omnia fere quae usque modo de Deo dicta sunt, si excipias Provi– dentiam Dei supernaturalem circa finem hominis, captum humanum non superabant, sed ratione humana poterant, per ea quae facta sunt, certo cognosci et demonstrari; ea autem, quae de Deo Trino sumus dic– turi, mysterium talis conditionis constituunt, ut non solum existentiam, sed, neque supposita existentia, ejus naturam investigare possimus; ra– tio humana in praesenti nihil aliud potest nisi contradictiones, quae ab adversariis catholicae fidei congeruntur, invalidare, eorum ineptiam demonstrando: sic etiam, saltem negative, veritas demonstratur SSmae. Trinitatis. Notiones praeviae.-Antequam tamen ipsum mysterium aggrediamur, oportet aliquas notiones tradere circa doctrinam catholicam ab omnibus sub poena anathematis tenendam. 214. Doctri11a catholica.-Expresse exponitur in Symbolo Athanasia– no, in quo haec habentur: «Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate. et Trinitatem in Unitate veneremur, neque contundentes Personas, neque substantiam separantes. Alia est enim Persona Patris, alia Filii, alla Spi– ritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas» (2). (1) Praeter Scholasticos veteres antea citados in Ind. bibliographico, speclatlm consulend! sunt !nter recent!ores : BILLOT, BILLUART, FRANZELIN, JANSSENS. HUGON, PESCII, MANZONI, VAN NOORT, MAZZELLA, VAN DER MEERSCH, HERVE, ZUEIZARRETA; LEBRETON, Les origi– nes d1t dogme de la Trinité, 2 vols., París, 1910. 1928; DE REGNON, Etudes ele theoloate 1Josittve sur la Trinité. París, 1892: HuooN, Le mystere de Za tres sainte Trinité; LERCHER, SACRAE THEOLOGIAE SUMMA... (2) DENZINOER, 39, cfr. et!am Epist. Synod!, a 680, sub Agathone congregatae: MANSI, 11, 290.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz