BCCCAP00000000000000000000547

100 DE DEO UNO, th. 20, n. 207-210 Conc. Lateranense: «Firmiter credimus ... quod unus solus est ve– rus Deus ... omnipotens> (5). b) Quod potentia Dei activa siJ infinita, seu se extendat ad omnia intrinsece possibilia, est etiam de fide div. cath. definita: Conc. Vaticanum: «Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipo– tenti virtute ... liberrimo consilio... utramque de nihilo condidit creatu– ram» (6). 207. Probatur ex Sacra Scriptura.-«Omnia quaecumque voluit Do- minus fecit in coelo et in terra, in mari et. in omnibus aoyssis» (7). «Omnia possibilia sunt apud Deum» (8). «Non erit impossibile apud Deum omne verbum» (9). «Magnitudinis ejus non est finis» (10). 208. Ex 1 Traditione.-Patres, ex omnipotenti virtute Dei, quam ad– mittunt, mferunt creationem materiae, et quidem «ex nihilo». Lactantius: <<Deus facit sibi ipse materiam ... ; si non potest, Deus non est> (11). Stus. Augustinus: «Deus, quia omnipotens est... ex nihilo omnia fe– cit» (12). 209. Ex ratione theologica.-Operatio sequitur esse. Atqui Deus est infinitus m essendo. Ergo infinitus quoque debet esse in operando, seu infinitam habet potentiam activam. Ad rem Stus. Thomas: «In omnibus enim agentibus invenitur, quod quanto aliquod agens perfectius habet formam quae agit, tanto est ma- 1or ejus potentia in agenda; sicut, quanto est aliquid magis calid1tm. tanto habet majorem potentiam ad calefaciendum; et haberet utique potentiam infinitam ad calefaciendum, si ejus calor esset infinitus. Unde cum essentia divina, per quam Deus agit, sit infinita, sequitur quod ejus potentia sit infinita» (13). 210. Nota Bene.-In creaturis potentia distinguitur ab essentia, ab intellectu et a voluntate; in Deo autem nulla datur realis distinctio ín– ter ejusdem attrlbuta, sed omnia in Deo sunt re unum et iclem. At, ju:-cta nostrurn rnodum concipiendi, adest etlam in Deo aliqua dis– tinctio inter intellectum et voluntatem et ipsius potentiam, «in quantum scilicet potentia importat rationem principii exsequentis id quod volun– tas imperat et ad q1wd scientia dirigit» 04). Haec autem dlstlnctio est virtualis, seu rationis ratiocinatae imper– fectae cum fundamento in re. Et revera, juxta modum nostrum conci– piendi, aliud est in Deo principium operationum ad intra, aliud ;>rinci- (5) DENZINGER, 428. (6) DENZINGER, 1783. (7) Ps. 134, B. (8) Ma., 10, 27. (9) l..c., 1, 37. ('LO) Ps. 144, 3. ' (11) Div. Institut., lib. 2, c. 8, n. 8. (12) Contr. Pel., lib. 2, c. 18. (13) l. q. 25, ª· 2. (14) STUS. THOMAS, 1, q, 25, a. 1, ad 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz