BCCCAP00000000000000000000547

DE POTENTIA DEI, th. 20, n. 203-206 99 ART. IV De potentia Dei THESIS 20.ª: Deus est omnipotens, ejusque activa potentia se extendit ad omnia quae sunt intrinsece possibilia. 203. Connexio materiae.-Post considerationem eorum quae perti– ncnt ad existentiam, essentiam et operationes immanentes Dei, aliquid dicendum restat de ejus potentia in quantum haec est principium ac– tivum operationum ad extra. Status quaestionis.-Quaeritur proinde utrum in Deo sit potentia ali– quid faciendi ad extra, et quaenam sit ejus extensio. 204. Explicatio terminorum.-Fotentia in creaturis est capacitas na– turalis aliquid agendi in aliud vel patiendi ab alio (1). Hinc potentia passiva et activa; passiva est naturalis capacitas ali– quid recipiendi ab alio; activa vero, aliquid agendi in aliud. Cum potentia passiva supponat imperfectionem, evidens est quod a Deo 1-emoveri debeat, nam Deus, utpote actus purus, est omnino infinite perfectus. Se extendit ad omnia intrinsece possibilia. His verbis indicatur objec– tum ad quod extenditur divina potentia, nempe ad omnia quae sunt intrinsece possibilia. Deus enim facere potest quidquid habet vel ha– bere potest rationern entis; hinc obj,ectum divinae potentiae non sunt ea quae contradictionem involvunt, nam contradictoria sunt non-entia, eo quod nec factibilia nec possibilia sint. «Ea vero quae contradictionem implicant, ait Stus. Thomas, sub di– vina potent.;a non continentur, quia non possunt habere possibilium rationem. Unde convenientius dicitur quod ea non possunt fieri, quam quod Deus non possit /acere» (2). 205. Adversarii.-Fuerunt Manichaei, qui duo principia admittentes, mala tribuebant principio malo. Hermesiani, qui materiam primam substrahebant a divina potentia. Optimistae, qui fatentur Deum non posse alium mundum creare (3). 206. Censura: a) Quod Deus sit omnipotens, est de fide div. cath. deflnita in Conc. Vaticano: «Sancta Catholica... Ecclesia credit et confitetur... unum esse Deum... omnipotentem... » ( 4). ( 1) STUS. THOMAS, De Pot., q. 1, ª· l. (2) 1, q. 25, ª· 3, (3) LErnmz. Tentamina de bonitate Dei, n. 195. (4) DENZINOER, 1782.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz