BCCCAP00000000000000000000547
98 DE DEO UNO, th. 19, n. 200-202 fert et voluntatem permittendi eos deficere, et voluntatem imponendi poenam aeternam propter demerita (1). Alii tamen vocem «excludere» nimis rigidam existimant, et ideo aliter rem explicant: Deus dicunt, ante praevisa demerita neminem a gloria aeterna ex– cludit, sed tantum aliquos non eligit ad vitam aeternam. Haec autem non-electio importat voluntatem permittendi peccatum et voluntatem inferendi poenam aeternam propter peccatum commissum. Ita inter Thomistas Billuart, Cajetanus, Hugon, Pegues; praeterea, Suarezius et Augustiniani (2). 201. Opinio Molinistarum.-Reprobatio est post praevisa demerita; hinc Deus neminem positive damnat ad gehennam; nec a gloria aeterna excludit, nec reprobas non eligit, sed voluntatem habet omnes salvandi; si vero aliqui de facto non salvantur, ideo est quia gratiis non consen– serunt et in peccatis lapsi sunt; quapropter Deus, post praevisa eorum demerita, damnat ad gehennam (3). 202. Quaenam sententia eligenda.-Rursus maximae adsunt in utra– que difficultates, nam: l.º) Sentcnticl Thomistarum de reprobatione negativa ante praevisa demerita difficile omnino conciliari potest cum voluntate salvific.a Dei universali; exclusio enim a gloria aeterna aequivalet positivae revro– bationi. Nec aliter dicendum est de sententia Thomistica in quantum admit– tit Deum reprobas, etsi non excludere, nihilominus non eligere, sed tan– tum permittere ipsos sua culpa deficere et inde damnare; quia in hac sententia non explicatur cur homines, quorum lapsum permittit Deus, libere, sed infallibiliter, peccaturi sint. Nam ratio istius d-efectionis li– berae. sed etiam infallibilis, alia non videtur esse nisi quia Deus denegat eis auxilium auoddam speciale qua perseverent. Que in casu haec se– cundo. expiicatio Thomistarum reincidit in primam, nam voluntas per– mittendi peccatum .aequivalet voluntati denegandi aut gratias efficaces aut potius donum gratuitum perseverantiae finalis. Si igitur Deus, an– tec:edenter ad praevisionem peccati personalis, decrevit non electis de– negare donum pers-everantiae finalis, non est in eo voluntas vera et sincera eos salvandi. 2.º) Sententia Molinistarnm de reprobatione negativa post praevisa demerita videtur negare existentiam reprobationis ex parte Dei, quan– doquidem reprobattio fiat dependenter a praevisione clemeritorum. (1) Ita ALVAREZ. De Auxiliis, disp. 109: SALMANTICENSES, De Praed.est, disp. 8, n. 1 sos.: CONTE"ISON. Theol. mentís et eord.is, De reprobat., diss. 6, c. 2: JnANNFS A STO. THOMA, SYLVIUS, GONET, EsTIUS, etc... (2) BILLUART, OP. cit., diss. 9. ª· 9, parag. 2; SUÁREZ, De praedest.. lib. 5, c. 4, n. 5; Gounrn, De reprobat., a. 1, concl. 3; AUGUSTINIANI, cfr. HoNORATUS D'!:L VAL, De Deo Uno, n. 238; HUGON, De Deo et Trino, pag. 292; JANSSENS, OU. cit., t. 2, pag. 432 SQS. (3) MOLINA. In I, q, 23, ª· 4, disp. 1, membr. 6; VASQUEZ, In I. disp. 89; LEs– SIUS, De per/. d.iv. , 14. 2; PETAVIUS, De Deo, 10, 1; STUS. FRANCISCUI> SALE– SIUS, Theotimus, 2, 12; 4, 7, et multi alii.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz