BCCCAP00000000000000000000547

DE REPROBATIONE, th. 19, n. 195-200 97 195. Probatur ex Sacra Scriptura.--Ex voluntate Dei salvifica uni– versali. Probatum fuit in thesi superiori adesse in Deo voluntatem veram et sinceram salvandi omnes omnino homines. Atqui reprobatio positiva antecedens ipsissima est negatio voluntatis Dei salvificae universalis. Ergo rejicienda est. 196. Ex Traditione.-- Stus. Prosper: «Quia praesciti sunt casurt, non sunt praedestinati. Essent autem praedestinati, si essent reversuri et in sanctitate ac veritate mansuri. Ac per hoc praedestinatio Dei mul– tis est causa standi, nemini est causa Zabendi» (11). Stus. Fulgentius: «Pravus nunquam alir;¡uis fuit nisi in quantum a Deo discessit. Nec discessurum Deus praedestinavit, quamvis discessu– rum cognitio Divina praesciverit» ( 12). 197. Ex ratione theolf>gica.-Doctrina de reprobatione positiva an– tecedenti repugnat attributis divinis: Sanctitati: nam qui positive vult finem, positive v-elle debet media ad finem. Atqui si Deus positive veller media ad perditionem, positive quoque vellet peccatum; quod repugnat ejus sanctitati. Bonitati, nam aliquem positive damnarn ad gehennam ante praevi– sionem peccati, signum foret crudelitatis. II.-DE HIS QUAE LIBERE DISPUTANTUR 198. Connexio materiae.-Si -enim in Deo adest reprobatio, et ad– mitti neqnit reprobatio positiva antecedens, nec ante, nec post praevi– sum lapsum Adami, quaerendum r-estat utrum admittenda sit repro– batio negativa antecedens vel consequens. 199. Explicatio terminorum.-Reprobatio negativa consistit in ne– gatione s-eu exclusione a gloria aeterna, quatenus est beneficium in<:1c bitum. Divisio: Reprobatio negativa potest esse antecedens vel consecrlens, prout locum habeat ante vel post praevisionem d-emeritorum. Status quaestionis.- Quaeritur proinde utrum reprobatio negativa, quam omnes theo 1 ogi Catholici admittunt, sit ex parte Dei in eo ra– tionis signo quod praecedit ad praevisionem demeritorum, vel in eo quod consequitur praevisionem demeritorum. 200. Opinio Thomistarum.-Reprobatio negativa est ante praevisa demerita, et sic eam explicant Thomistae: Deus, ante praevisa demerita, aliquos excl1tdit a gloria a-eterna, tan– quam a beneficio indebito. Haec igitur exclusio a gloria aeterna secum (11) STUS. PROSPER. ad obj. 12 Vine.; Journel, 2033. (12) STUS. FuLCENTIUS, ad Monimum, lib. 1, c. 22,' n. 25; Journel, 2257. MAN. THEOL. DOGM.-8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz