BCCCAP00000000000000000000547

96 DE DEO UNO, th. 19, n. 191-194 THESIS 19.ª: Deus neminem reprobat reprobatione positiva antecedenti. 191. Connexio materiae.-Probatum est ad-esse in Deo reprobatio– nem, vi cujus aliquos homines permitit peccare et propter culpam prae– visam vult damnare et de facto damnat. 192. Status quaestionis.-Quaeritur nunc utrum haec reprobatio sit positiva anteced-ens. Explicatio terminorum.-R-eprobatio, etsi sit in se una, dividi ta– men solet in positivam -et negativam, antecedentem vel consequenfcem. Reprobatio positiva illa ess-et qua Deus aliquos homines ordinaret ad poenam aeternam ante praevisionem culpae. Sensus th€seos est: quod non potest admitti in Deo reprobatio posi– tiva antecedens. 193. Adversarii.- a) Praedestinatiani, quorum praecipui fautores fuerunt Lucidus (saec. V) et Gottescalcus, qui docuerunt Deum aliquos praedestinare ad vitam, alias vero ad perditionem, et quidem ante prae– visionem meritorum vel peccatorum (5). b) Calvinus eamdem sententiam docuit. Ut autem Deus finem sibi praestitutum obtineret, praedestinatos ad salutem impelleret ad bona opera; praedestinatos vero ad perditionem impelleret ad peccata, pro quibus damnantur (6). Inter Calvinistas duplex opinio invaluit: Aliqui (Antelapsarii) dixe– runt Deum id statuisse ante praevisionem peccati originalis; alii _(Infra– lapsarii) dixerunt id statuisse post praevisionem peccati Adami (7). e) Jansenistae eamdem doctrinam tenuerunt ac Infralapsarii; hinc, Deus destinatis ad perditionem non confert gratias efficaces, immo nec vere sufficientes; quapropter nec pro istis Christus mortuus est. 194. Censura.-Est doctrina de fide definita: Conc. Arausicanum II: «Aliquos ad malum divina potestate praedes– tinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt, qui fontum ma– lum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus» (8). Cene. Carisiacense: «Caeteros autem, quos justitiae judicio in massa perdiiionis reliquit (Deus), perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit» (9). Conc. Tridentinum: <<Si quis justificationis gratiam non nisi prae– destinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero omnes qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, ut pote divina potestate prae– destinatos ad malum, a s.» (10). (5) TrxERONT, Histoire des dogmes, t. 3, c. 8, parag. 3. (6) Instit1lt., lib. 3, c. 21, n. 5: «Non enim pari conditione creantur omnf's, sed aliis vita aeterna, aliis damnatlo aeterna praeordinatur. Itaque prout in altPrutrum finem auisaue conditus est, ita ve! ad vitam vel ad mor– tem praeordinatum dicimus.l> (7) Cfr. BOULANGER, Hist. de la Iglesia, pag. 601. (8) DENZIN11ER, 200. (9) DENZINGER, 316. (lD) DENZINGER, 827.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz