BCCCAP00000000000000000000547

DE REPROBA'l'IONE, th. 18, n. 186-190 95 ----------- definitur: «Praescientia iniquitatis quorumdam, et praeparatio damna– tionis eorumdern» ( 1). Tria elernenta reprobationis. Unde tria elementa oportet distinguere in reprobatione: a) Permissionem culpae, ad mortem usque duraturae; b) Praevisionern hujus culpae, et e) Decreturn darnnationis ex culpa praevisa. 187. Discrimen inter reprobationem et praedestinationem.- Valde notandum est non eamdem esse causalitatem praedestinationis et re– probationis erga earumdem terminas; nam praedestinatio est causa gratiae et gloriae, mediorum scilicet et finis; dum, e contra, repro– batio culpam perrnittit tantum, et poenam causat propter praevisam culpam. «Fraedestinatio, ait Stus. Thomas, est causa et ejus quod exspecta– tur in futura vita a praedestinatis, scilicet gloriae, et ejus quod perci– pitur in praesenti, scilicet gratiae. Reprobatio vero non est causa ejus quod est in praesenti, scilicet culpae, sed est causa derelictionis a Deo. Est tamen causa ejus quod redditur in futuro, scilicet poenae aeternae. Sed culpa provenit ex libero arbitrio ejus qui reprobatur et a gratia de– seritur» (2). Sensus theseos: In thesi nostra affirmatur tantum factum Tepro– bationis, quatenus reprobatio est pars divinae Providentiae quae res– picit damnatos, seu illos homines qui a fine ultimo decidunt. 188. Adversarii.-Pelagiani et Semi-Pelagiani, secundum quos nulla adest ex parte Dei reprobatio, sed unusquisque, sicut viribus suis venit ad finem, et ita se praedestinat, ita pariter perditionem sibi acquirit et reprobat. Nullus enim admittenctus interventus Dei. 189. Censura.-Est doctrina de fide, quae continetur in Sacra Scrip– tura et in documentis Traditionis. 190. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (3). Jamvero praeparatio ignis aeterni aeterna esse debet in Deo, sicut ejus cognitio et volitio. Ex ratione theologica.- Deus in tempore aliquos reprobat, id est, permittit aliquos peccare et propter culpas illos damnat. Atqui quod in tempore Deu.s facit, id ab aeterno novit et decrevit. Ergo ab aeterno voluit permittere aliquorum peccatum, et pro peccato libere commisso poenam aeternam conferre. Sed in hoc consistit reprobatia. Ergo ... (4). (1) Lib. 1, dist. 9. (2) 1, q, 23, ª· 3, ad 2. (3) Mt., 25, 41; ad Rom., 9, 22. (4) 1, q. 23, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz