BCCCAP00000000000000000000547
94 DE DEO UNO, th. 18, n. 184-186 Jamvero si praedestinationem ponis consequenter ad praev1s10nem meritorum, non amplius est in potestate eligentis unum prae alio velle, sed ü1.m est alicui debita gloria quam alii debita damnatio. Electio igitur ad. gloriam fieri ctebet antecedenter ad praevisionem meritorum. b) Duo priora systemata, aut gratuitatem gratiae non explicant (systema Molinistarum), aut reprobationem antecedentem admittPre coguntur (systema Thomistarum). Jamvero in hoc tertio systemate utrumque vitatur; nam: 1. 0 ) Electio est gratuita eo quod immediate consequatur scientiam futuribilium, et discretio fit secundum Dei propositum, et 2. 0 ) Reprobatio aliquorum antecedens non admittitur ex eo quod vo– luntas divina non feratur nisi super bonum finis (salutis scilicet elec– torum), non autem super damnationem reproborum quam Deus solum perrnittit. 185. Conclusio. Quaenam sen tentia m:aeferenda..- In qualibet sen– tentia difficultates sunt, et quidem insuperabiles; quapropter semel at– que iterum dic-endum est cum Psalmista: «Mirabilis jacta est scientia tua ex me, confortata esl, et non potero ad eam» (7), et cum Sto. Augus– tino: «In iis quos líberat (Deus) amplectamur misericordiam; in iis autem quos non liberat, agnoscamus judicium, occultum quidem, sed sine ulla dubitatione justissinwm» (8). Et practice agendum erit juxta verba illa Sti. Petri: <,Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis» (9), et juxta illud quod Sto. Augustino tribuitur (si non secundum ejus verba, saltem secundum ejus menten): «Si non es praedestinatus, fac ut prae– destineris.» § II.-DE REPROBATIONE Agemus iterum: a) de his quae certo tenenda sunt, et b) de his quae libere disputantur. I.-DE HIS QUAE AB O1\'INIBUS CERTO TENENDA SUNT. THESIS 18.ª: Adest in Deo reprobatio. 186. Explicatio terminorum.-Reprobare, vi nominís, ídem est ac rem aliquam rejicere. Reprobare, sensu theologico, significat aliquos homines a gloria aetel'– na rejicere; quare reprobat!o ea est pars divinae providentiae cui sub– jacent illi qui ab ultimo fine decidunt, et recte a Magistro Sententiarum (7) Ps. 138, 6. (8) Opus imp. contr. Jul., lib. 1, c. 48; Journel. 2007. (9) 11 Petr., 1, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz