BCCCAP00000000000000000000547
DE PRAEDESTINATIONE, th. 17, n. 183-184 93 valeret negationi voluntatis Dei salvificae quoad non electos; et ideo nulla esset voluntas universalis salvifica Dei. c) Praedestinatio ad gloriam ante praevisa merita necessario infert reprobationem negativam antecedentem. d) Idera est ordo Dei in intentione et in ipsius exsecutione; si igitur Deus, in ordine exsecutionis, gloriara dat propter merita praevisa, ídem dicendum est de praedestinatione ad gloriam in ordine intentionis. e) Ex praxi Ecclesiae. Ecclesia fideles hortatur ut suls operibus sa– lutera suam certam faciant juxta illud: «Cum metu et tremare vestram salutem operamini.» Jaravero hujusraodi exhortationes nullum haberent sensum in doctrina de praedestinatione ad gloriara ante praevisa me– rita. Ergo... 184. Systema III. Praedestinatio ad gloriam fit post praevisa merita hypothetice futura, sed ante praevisa merita absolute futura.-Aliqui Theologi, intendentes vitare difficultates quae ex systematibus praeceden– tibus fluunt, ex -ea videlic,et quod praedestinatio ad gloriam fiat ant'e praevisa merita absolute futura, vel ex eo quod praedestinatio ad glo– riam fiat post praevisa merita conditionata, aliter intendunt rem expli– care, et dicunt praedestinationem ad gloriam locum habere in Deo post pra-evisa merita hypothetice futura, sed ante praevisa merita absolute futura (5). Expositio systematis.-Quare rera ita componunt: a) Deus in primo rationis signo intendit finem creationis, seu glo– riam suam extrinsecam. b) Deus considerat omnes ordines possibiles, et per scientiara visio– nis et ope scientiae mediae perfecte cognoscit quidquid in singulo ordine contir.geret si hunc vel illum ordinem eligeret. c) In tertio rationis signo eligit hunc determinatum ordinem prae aliis possibilibus; cur autem eligat hunc ordinem prae alío possibili, ratio est quia iste ordo magis convenit manifestationi gloriae suae ex– trinsecae quam alter ardo possibilis. d) Haec determinata electio unius ordinis prae alío ordine supponit in Deo: 1. 0 ) Electionem aliquorura ad gloriara. 2. 0 ) Permissionem defectionis aliquorum a gloria. e) Denique, Deus exsecutioni mandat hunc determinatum ordinem in quo pra1,vidit, et electionem quorumdam et defectionem aliorum Ita Billot, Van der Meersch, Mazzena, Manzoni, locis citatis. Rationes pro hoc systemate.-a) In Sacra Scriptura dicitur Deum eligere eos qui in superna beatitudine sunt locandi (6). Jamvero electio quaradam importat discretionem, quam oportet ponere in eo rationis signo in quo in arbitrio est eligentis assumere unum prae alío, scilicet antequam facta sit discretio. (5) Ita MOLINA, Concordia, q. 23, ª· 1 et 2; BILLOT. th. 32, parag. 3; VAN DER MEERSCH. OP. cit., n. 582 sqs.; MANZONI, De Deo Uno, n. 247 sqs.; MAZ– ZELLA (H.), op. cit., t. 2, n. 297 sqs. (6) Mt., 24, 31; Me., 13, 20-27.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz