BCCCAP00000000000000000000547

92 DE DEO UNO, th. 17, n. 182-183 parat quibus gloriam consequuntur. Haec auxilia efficacia vel sunt praemotiones physicae - juxta sententiam Thomisticam--, vel sunt gra– tiae congruae, quas Deus, ope scientiae mediae, praevidit ab his homi– nibus, in talibus circumstantiis positis, accipiendas esse, juxta senten– tiam Suarezii, Bellarmini, aliorumque paucorum Societatis Jesu. Rationes p1·0 hac sententia.-a) In Sacra Scriptura saepissime dici– tur Deum aliquos homines eligere, praedestinare in adoptionem filiorum secundum propositum voluntatis suae. Jamvero haec indicant praedes– tinationem fieri ante praevisa merita, seu esse omnino gratuitam, quia electio non fit quia homines electi sunt sancti, sed ut sint sancti. Cfr. ad Eph., 1, 3-6, et praecipue ad Rom., cap. 8, 8 et 11, ubi expresse agitur de praedestinatione, quam Sanctus Paulus gratuitam declarat, eamque probat et defendit contra impugnantes. b) Auctoritas Sti. Thomae, nam haec habet: «Causa praedestina– tionis nihil est aliud quam bonitas Dei» (1). e) Ratio theologica. Nam qui ordinate agit, primum intendit finem, deinde media. Sed Deus ordinate agit. Ergo prius intendit finem, nempe gloriam; secundo media, nempe merita .(2). 183. Systema II. Praedestinatio ad gloriam fit post praevisa me– rita.-Merita praevisa sunt causa praedestinationis ex parte hominis. Expositio systematis.-Deus vult salutem omnium hominum conditio– nate, id est, si gratiis cooperaverint, eamque vult ut coronam aut merce– dem. Omnibus tune praeparat gratias. Nunc autem, ope scientiae mediae, perfecte novit homines gratiae cooperaturos et ad finem usque perseveraturos. Ob hanc praevisionem Deus aliquos ad gloriam destinat, alios vero a gloria excludit. Ita Stus. Franciscus Salesius, Vasquez, Medina, Franzelin, Pesch, et gene– ratim Theologi Societatis Jesu (3). Rationes pro hac sententia. a) In sacra Scriptura vita aeterna exhi– betur tanquam merces, corona., bravium, haeredita.s; omnes invitantur ad certandum, ad currendum, ut coronam accipiant (4). Ideo in Sacra Scriptura vita aeterna nobis proponitur quasi a nobis ipsis pendens, ita ut ab electione deficere possimus ob defectum coope– rationis. Ex quo satis intelligitur praedestinationem ad gloriam fieri post praevisa merita, consequenter ad ipsa praevisa merita. b) Ratio theologica. Voluntas Dei salvífica universalis esset illuso– ria si Deus ante praevisa merita aliquos praedestinaret ad gloriam, alios vero non eligeret ad gloriam. Nam haec non-electio aut exclusio aequi- (1) De Veritate, q 6, a. 2; quoct haec sit mens Sti. Thomae, non solum de– monstrant Thomistae, sed etiam SUÁREZ, De Praedest., lib. 2, c. 23; BELL.\R– MINUS, De grat. et li/J. ar/Jit., lib. 2, c. 10-15; BILLOT, De Deo Uno, th. 32; alii tnmen negant hanc esse mentem Aquinatls: PEscH, De Deo Uno, n. 379; FRANZELIN, op, cit., th. 64, praecipue quia tempore Sti. Thomae non agitaba– tur quaestio de praedestinatione ad gloriam seorsirn sumptam: Cfr. D' .ALEs, in DAFC, art. Predestination, col. 205-216, 227-230. (2) Cfr. BILLUART, De Deo Uno, disp. 9, ª· 4. par. 3; SALMANTICENSES, De Prae– dest., disp. 9, n. 70 sqs. (3) STUS. FRANCISCUS SALESIUS, Epist. acl P. Lessiurn, ed. Vives, t. 9, pag. 507 SQR.; VASQUEZ, In I, disp. 89, c. 2, et c. 9, n. 84; FRANZELIN, op. cit., th. 59; PEscu, op. cit., n. 372 sqs. (4) I Cor., 3, 8; 9, 24-27; II Tim., 4, 8; I Petr., 5, 12; Mt., 5, 12; Ad Rom., 8, 17.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz