BCCCAP00000000000000000000547

90 DE DEO UNO, th. 17, n. 174-178 perfecte scit quinam sint homines praedestinati; infallibilis, quatenus nemo a Deo praedestinatus potest deficere, aut ejus providentia frus– trari. 175. Censura: Quod praedestinatio ex parte Dei sit certa et infal– libilis, est doctrina de fide, in revelatione contenta. 176. Probatur ex Sacra Scriptura.-«Oves meae ... non peribunt in aeternum, et non rapiet eas auisquam de manu mea» (18). Si oves Christi perire non possunt, ideo est quia providentia Dei specialis frustrari aut impediri nullat,enus potest. Probatur ex ratione theologica.--Voluntas Dei efficax et absoluta impediri nequit. Atqui praedestinatio ex parte Dei est certa et infalli– bilis quin ullo modo frustrari possit. Ergo ... 177. Scholion.-Ex parte vero hominis praedestinatio est incerta, quatenus nemo scit sine speciali revelatione utrum salutem sit adep– turus. «Nema, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano praedestina– tionis mysterio usque adeo praesumere debet, ut certo statuat se omnino esse in numero praedestinatorum, quasi verum esset quod justificatus aut amplius peccare non possit, aut, si peccaverit, certam sibi resipiscen– tiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non po– test quos Deus sibi elegerit» (19). Et ratio est obvia, nam ea quae a sola libera voluntate Dei pendent, nemo scire potest ni.si ex speciali revelatione. Jamvero praedestinatio a sola Dei voluntate pendet. Ergo... Attamen certitudo aliqua conjecturalis haberi potest, ex eo videlicet quod praedestinatio practice non impleatur nisi per bona hominis opera, quae, si implentur, firmissimam nobis spem procurare valent; adsunt praeterea vera praedestinationis signa, ut devotio erga Btam. Virginem Mariam, erga Sacratissimum Cor Jesu, zelus animarum, ardens deside– rium patiendi pro Christi nomine, et alia hujusmodi (20). I!.-DE HIS QUAE LIBERE DISPUTANTUR. 178. Connexio materiae.-Existit in Deo praedestinatio certa et in– fallibilis, ita ut Deus aliquos homines electos, mente et consilio praeor– dinet ad vitam aeternam ccnsequendam, et quidem ab aeterno; hinc Deus beneficia seu auxilia eis praeparat quibus vocantur ad gratiam, justificantur et tandem glorificantur. (18) .roan., 10, 27-29. (]9) DENZINGER, 805, 825, 826. (20) De hac quaestlone videri possunt: SuÁREz, De Angelis, lib. l. c. 2, n. 9; BoUGAUD, Le Christianisme et les temps presents, t. 5; Du PETIT-BONARD, sur la qtiestion du nombre des éltis, París, 1909. «Ser:us Mniae nunquam p2rlbit)). STUs. ALPII. MARIA DE LIGORIO, Les gloí– res de Jl1arie, t. 1, c. 8. «Ipsa tenente, non corruis: ipsa protegente, non metuis; ipsa duce, non fatigaris; ipsa propitia pervenis». STUs. BERNARDU/'i, Serm. 2, super «Mis-– sus est».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz