BCCCAP00000000000000000000547

DE PRAEDESTINA'l'IONE, th. 17, n. 171-174 89 Conc. Valentinum III: «Fidenter fatemur praedestinationem elec– torum ad vitam, et praedestinationem irnpiorum ad mortern» (9). Nota tamen in hoc concilio vocem «praedestinationem» sumi sensu lato, non vero stricto. Conc. Tridentinurn mysterium praedestinationis pluribus in locis sup– ponit: «Nema quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano praedestinationis mysterio usque adeo praesumere debet ut certo statuat, se omnino esse in numero praedestinatorum ... » (10). 172. Probatur ex Sacra Scriptura.-Dicitur enim: «Venite, benedic– ti Patris mei, possidete paratum vobis r-egnum a constilutione mun– di» ( 11). «Quos autern praedestinavit, has et vocavit; et quos vocavit, has et justificavit; quos autem justificavit, has et glorificavit» ( 12). «Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Chris– tum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae» (13). In his igitur locis aliquando agitur de praedestinatione ad gratiam, aliquando vero de praedestinatione ad gloriam, ad regnum paratum jam a constitutione mundi, s-ecundum propositum voluntatis suae ... 173. Ex Traditione.-Stus. Augustinus: «Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud: praescientia et praeparatio beneficiorum Dei c¡uibus certissirne liberantur quicumque l'iberantur» ( 14). Stus. Prosper: «Praedestinationem Dei nullus catholicus christia– nus negat» (15). Stus Fulgentius dicit quod Deus <<praedestinatione sua et donum illuminationis ad credendum et donum perseverantiae ad proficiendum atque permanendum, et donum glorificationis ad regnandum, quibus dare voluit, praeparavit» ( 16). 174. Ex ratione theologica.-Quod Deus facit in tempore, ab aeter– no sua mente et consilio decrevit fieri, nam Deus tempori non est sub– jectus. Atqui ex r-evelatione constat Deum aliquibus hominibus gratiam conférre et gloriam. Ergo ab aeterno id fieri decrevit. Atqui in hoc consis– tit praedestinatio. Ergo existit in Deo veri nominis praedestinatio (17). Pars 2.ª: Est certa et infallibilis. Explicatio terminorum.-Certitudo praedestinationis considerari po– test, vel ex parte Dei, vel ex parte hominis; in thesi agitur de certitudine ex parte Dei; eaque dicitur certa et infallibilis; certa, quatenus Deus (9) DENZINGER, 322. (10) DENZINGER, 805; cfr. etiam 825, 827. (11) Mt., 25, 34. (12) Ad Rom., 8, 30 (13) Ad EPh., 1, 5. (14) De dono persev., c. 14. n. 35; Journel. 2000. (15) Respons. ad obf. Gallar., p. 2 PL., 51, 172. (16) Epist. 17. epi!. 67; cfr. etiam De Jide ad Petrum, c. 35, n. 76; PL., 65, 703. (17) STIJS. TIIOMAS, 1, q. 23, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz